XI. HISTORIA
XL
HISTORIA SANCTI SIGFRID!
EPISCOPI et CONFESSORIS.
Latine et Svethice.
i
jPrimos inter Christianismi antistites, ex Anglia potissimum magno numero huc trans
vectos, Sanctus Sigfridus primo loco poni meruit. Qui genus unde domo fuerit?
varie disputatur. Probe vero examinatis, quæ in tanta subsidiorum penuria hodie
supersunt, monimentis fide dignis, hæc summa sunto.
Seculo X, ad finem vergente, Olavo Skutkomng imperante, Sanctus Sigfridus ,
cum aliis quarnplurimis sacri muneris sociis , in Sveciam venit. Ille Anglia et quidem
Dioecesi Eboracensi oriundus, Archiepiscopum vero Eboracensem, irnmo sanguine
Regio ortum fuisse, oscitanter et citra fidem venditant vetustæ Monachorum Legendæ,
et quæ ex illis olim excerpta sunt Ecclesiæ nostræ Breviaria. Potius vero et veri
tati consentaneum diceres, S. Sigfridim abiturientem infula Episcopali, tanto muneri
rite obeundo necessaria , ornatum fuisse. Tali enim praecellentem dignitate Sveciam
adiisse constat. Vale dicens patriæ, cum suis navim conscendit, Daniæ primum appu
lit oras et salutato obiter Daniæ Rege, deinceps terrestri itinere, molestiis pleno, Ve-
rendiam contendit, territorium Stnolandiæ sat celebre, ”quæ prima est terrarum in
partibus Gothiae ad meridiem.” In loco Östrabo pausam facit, ubi postea illius in
honorem surrexit Wexionia, metropolitana Smolandorum sedes. Ibi paiilisper recrea
tus, iter in Westrogothiam persecutus est, et Olavum Skutkonung, tum temporis in præ-
dio regali Husaby in Kindaberg (hodie Kinnehilk) commorantem, adiit, quem cum
universa familia regia et comitatu militari (ita exercitum Legendæ explicamus) in
fonte ”ibi prope in pede montis scaturiente” sacro baptismatis lavacro perfudit. An
nus baptismatis incertus. Intra ultimum Seculi X..decennium tamen definire possumus.
Etenim ante pugnam Svolderensem famigeratissimam, anno M. pugnatam, Olavum
Skotkonung Christianae fidei addictum fuisse, teste Adamo Brm. probavit Hallenberg ,
Animadv. in Hist. Lagerbr. II. p. 54g. Memoriam facti vetustus Catalogus Regum, ad
calcem LL. V Goth. egregio insuper testimonio comprobat. Regis ad exemplum res
Christianorum magis magisque in Westrogothia creverint adeo quidem, ut non mul
to post Iiaec provincia prius, quam ulla alia regni Sveogothici regio, Christianis sa
cris certam stabilemque sedem dedit. In partibus Svionum e contrario res Christia
norum male cesserunt, ob reverentiam Fani trium Deorum Upsaliensis, ”quod caput
eiat barbaricae superstitionis.*' Immo Sviones, tenaces suæ libertatis, orant, ne sa
crorum caussa quidquam per vim Rex ageret, ”quin si Christianus esse vellet, seligeret
sibi optimam totius regni regionem, in qua ecclesiam et christianitatem constituens,
nemini de populo vim recedendi a cultura Deorum inferret, nisi qui sponte ad Chri
stum vellet converti.” {Adam. Brem. II. E. II. Ç. 4i. Cfr. etiam Sturlonidem, 01. Ilelg.
Saga C. gb). Iniquo cedens tempori Olavus in Westrogothiam, Christianis amiciorem
sacris, secessit, ibique circa an. 1024 fatis concessit. ”Rex; Sveon.um Christia
nis simus” Adamo Brem. audit.
Sigfridum nostrum per regiones Gothiæ circumeundo pontificalia jura exercuisse,,
testatur vetus Episcopor. Catalogus ad calcem LL, WGoth. Sua etiam studia et la
bores ultra extendisse, et Episcopos non solum in WestroGothia et OstroGothia, sed
et in Svecia, Upsalensem nimirum et Strengnensem, quibus Legenda Bre
viarii Lundensis Arosiensem addit. Probe autem observamus ea, quæ de primis
Ecclesiæ SveoGothicæ antistitibus habet Adamus Brem, de Situ Dan. ”Inter Nordnian-
nos

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.