20
I. CHRONICA
colas incautos et inermes, pacis diuturnitate fidentes et nihil adversi su
spicantes, incursione subita opprimendi.
Hac igitur occasione regnum Sueorum ad manus alienigenae regis Ru
thenorum abductum, multa guerrarum et partialitatis divisione labora
bat, Rege enim nativo privatum et manu hostili et tyrannica supplanta
tum, cæpit tan quam in seipsum divisum multiplici ter dissipari. Nam Rex
ille Ruthenorum Hernith, vel regno Ruthenorum diutius abesse non
audens, vel regno Sueonum pacifice gaudere diffidens in Ruthiam reverti
tur, filii sui gubernationi regnum Sueorum relinquens.
8 . Hernith, præfati filius, ut ajunt, patris commissione et traditione
^ regni Sueorum gubernacula suscepit, a quodam tum gigante de Helsingia,
ut quidam putant, vel ut aliis videtur, ex his, quos rex Gothorum habe
bat, occisus est. Circa liæc enim tempora Ungvinus r) rex Gothorum,
nepos Haldani regis Daciae, ipso Haldano defuncto in regem Danorum as
sumitur, quo occiso a quodam hoste suo Regnvallo, filius suus Siwaldus
in regem Daciæ sublimatur, qui triumphans contra patris sui occisorem,
decedens filium Sigharum post eum regni Danorum reliquit hæredem /).
Post hoc unanimi Sueorum Gothorumaue consensu et electione com-
0* A
Ingo cordi, Ingo regni diadema suscepit. Hunc Ingonem quidam asserunt Phi-
limeri filium exstitisse «), quod quidem non inconvenienter videtur asser
tum ; potuit enim taliter accidisse, ut Nordian, qui ei immediate in re
gno successit, ejus fuerit primogenitus, aut inter primos filios ejus, in aeta
te genitus juvenili; Ingo vero inter ultimos et in senectute progenitus,
cui forsitan administrandi belli pater negotia commisisset, dum ipse gran
di confectus senio in patriam moriturus se contulisset. Estque verisimile,
quod cum regnum multiplici guerrarum incommodo turbaretur, optimates
regni cum populo ipsum de transmarinis partibus, ubi tunc bella fovebat,
adduxerint et in regni solium sublimaverint. Huic Ingoni jam in pnonar-
chicum Gothorum principatum assumpto, plebs universa cum principibus
apud Vpsaliam regale solium praeparabat, et irrefragabili decreto consti
tuit, ut caput et sedes regni exinde non alibi quam Vpsaliae haberetur,
eo quod illic templum Deorum magnificum, locusque et ritus sacrificandi
institutus existeret, ad quem statutis temporibus consuevit universa patria
convenire.
TOi Ingo duos filios dicitur habuisse, Neark et Frothonem, qui ambo
Neark asseruntur post patrem regni totius imperium tenuisse, quos etiam tota
Frotho eorum posteritas pari cum Diis veneratione creditur coluisse r). Verum
Frotho fratri supervivens solus regni gubernacula administrans, justitiae
zelator et pacis amator non sinebat in regno aliquid per violentiam u-
surpari.
Post hunc regnavit Vrbar, qui tres dicitur filios habuisse, scilicet
Vrbar(5sten, Nore, Dan, quibus ita suum divisit imperium, ut Östen Sueci-
arn, Nore Norvegiam, Dan vero Daciam gubernaret, x).
l3 - Mortuo rege Vrbar, successit ei in regno Sueciæ Osten filius suus,
5lcn in regno vero Norvegiæ Nore, quem quia Norici occiderunt, Rex Östen
in sempiternum opprobrium præfecit eis in regem canem quendam, prae
cipiens sub poena interfectionis vel intercisionis membrorum singulorum,
ut
s ) Cod. i. Ungvijrtus. u) Chion. Pros. 1. c - P*
t) Cod. i. in margine: ex Chronicis Dano- v) Cfr. Catal. Regum N:o 2. et 6.
rum, — Cfr. Saxo, L. VII. p. 125. #) Chron. Pros. p. 242.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.