S. HENRICr,
o. Hymnus s. Sequentia.
Ex MissaVi Aboensi,
*7 / *7
OqÙ
Coetus noster lætus esto
Pro Henrici sacro festo:
Est laetandi causa praesto
Praesulis celebritas.
Quem eligit, quem dilexit,
In sublime quem erexit
Divina benignitas.
Ortus in Britannia,
Pollens Dei gratia,
Superna providentia
Pontifex efficitur.
Clarus in Upsalia
Demum pro justitia
Decertans in Finlandia
Pugil Christi moritur.
Miris signis et variis
Sanctum suum prodigiis
Declarat venerabilem.
Deum verum , quem coluit,
Amavit, atque docuit
Colendum et amabilem.
Martyr Dei, jam laborum
Et merce de tormentorum
Summo bono, sine metu,
Et Sanctorum fruens coetu
In æterna gloria.
Te laudantem nostrum coetum,
Et in tua laude laetum,
Fac in coetu Angelorum
Sempiterna beatorum
Perfrui laetitia. Arnen.
4. Specimina Sermonum de Sancto Henrico.
Codex Bibliothecae Acad. Upsal. partim Chartaceus partim Membranaceus N:o 7 in Quarto
fol. 54 verso:
E xiit mare semen suum. Luc. VIII. Revera sanctus Henricus complevit illud Gen. XII.
Exi de terra tua s. de Anglia, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vem in terram,
quam monstrabo tibi s. Sveciam, et multiplicabo te, benedicamque te, et eris benedictus.
_ ,. . „ _ verbum Dei usque ad mortem secavit Scc.
Et hic in regno semen 8. veruum uci «
Codex ejusd. Bibliotheca Chartaceus N:o i 5 . m Quarto :
^tum deduxit Dominus per vias rectas , « concedit Uti regnum Dei. Sap. X: ,0. Domi
nus duxit eum de Anglia, ubi oriundus erat, huc ad Sveciam, et dixit er verba dia, q»
Dominus loquebatur ad Abraham dicens: Egredere de terra tua, et de cognation* tua, et vem m
terram, quam monstravero tibi, scii. Sveciam. Et Dominus semper fuit cum eo in via, e g
bat viam ejus, et venit in Upsaliam, et Ibi factus est Episcopus, tempore beati nci egis
et Martyris. Honestavit enim eum et ditavit, non terrenis possessionibus sicut Jaco , se
Vina sapientia et intellectu: quia infinitas animas Deo sua sapientia, a Deo si 1 ata, aera
tus est. &c. Scc.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.