X. VITA ET MIRACULA
Adiuit per instandam
Docens cultores dæmonum.
Verbo vitae virtutibus
Thesaurizat fortiter,
Fide constans et moribus
Fructum metit perenniter.
Velut Dauid intrepidus
Manum misit ad forcia
Et ut Helias feruidus
Pugnauit pro iusticia.
Huius nobis precatibus
Jhesu da perpes gaudium,
Quo tecum in coelestibus
Gaudet coetus fidelium.
Arnen.
Dies solennis promicat
Virtutum post frequenciam
Martyr Henricus emicat
Coeli venustans curiam.
Talentum sibi creditum
Augens dum terram circuit
Insultum per incognitum
Perversorum occubuit.
Virtutum iubar modio
Prodiuit et ex latebris
Veri vitis in radio
Palmes patescit celebris.
Effuso namque sanguine
Fons glacie mox scatuit
Manans in 6tagni flumine
Morbos diuersos abluit.
Birretum sacri praesulis
Suum retorsit æmulum.
Coruus in Vere modulis
Cum membro pandit annulura.
Huius nobis &c.
Hympnum nouum concinite,
Laeto deductum cantico,
Atleta pro antistite
Regno vernante coelico.
Effracti vasis balsamum
Tam late spirat dulciter,
Quod vix pèr linguae calamum
Dici potest pîenaliter.
Vitæ redduntur mortui,
Visu priuati lumini,
Claudi donati gressui,
Muti linguae laxamini.
Portum salutis propere
Largitæ se poscentibus
Miro virtutum munere
Cunctis fauet debilibus.
Nos pie pater respice
Tuis instantes laudibus,
Viuoque fonte refice
Tuis largicionibus.
Huius nobis &c.
Explicit hic cantu» Hernici dummodo tantus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.