S. HENRICI.
335
Erlendus nomine, per sex annos passus dolorem capitis vehementem.
Qui in vigilia beati Henrici votum fecit, quod si ab illa passione per i-
psius auxilium liberaretur, ante corpus Sancti, in signum sibi gratiae factae,
caput de cera factum suspenderet, et Martyrem deinceps in reverentia
ampliori semper haberet, a longo languore fuit protinus liberatus.
VII. Quaedam mulier in Kyru *) gravem coecitatem passa est per
annum, vovens peregrinationem, et invocans sanctum Henricum, visum
recepit.
VIII. Quidam in Kyru habens unum pedem contractum graviter,
vovit peditando visitare reliquias beati Henrici, si meritis ejus curationis
beneficium obtineret, quem martyr insignis ab illa contractione miserabili
misericorditer mox sanavit.
IX. Cum filia primogenita Ingonis , servitoris cujusdam ecclesiæ,
lethali infirmitate laboraret, ad mortem pater dolens diversis sanctis pro
curatione filiae votum fecit, nec aifuit remedium. Et quum filiam quasi
mortuam ad terram posuisset, ei præ fatigatione y) et moerore velut obdor
mienti quaedam persona spectabilis in visione dixit: quare non invocas
sanctum Henricum ? Cui evigilanti etiam quaedam mulier provectae aeta
tis, quae assistebat, dixit: Fac votum sancto Henrico, ipse enim vult ha
bere votum tuum. Vovit ille, quod filia sua annis singulis semper vigi
liam Martyris jejunaret, et corpus Sancti cum oblationibus visitaret, et
ipse et mater puellae usque ad annos discretionis ipsius puellae pro ea vo
tum complerent. Quo facto surrexit puella sanitati plene restituta.
X. Quidam homines de Kumum *) in captura focarum «) in medio
maris existentes, quassati nimia tempestate, personarum perditionem et a-
missionem rerum timentes, sanctum Henricum invocaverunt, et continuo
tranquillitas facta est in mari, et ipsi mortis periculum evaserunt.
XI. Gudmundus famulus Domini Aboensis b), cum venisset ad Ves
tam ad sacerdotem in Sand he em Q, et in sero post cœnam bibisset me
moriam sancti Henrici <0, sacerdos hoc audiens derisit, et dixit: Si ille san
ctus est, irascatur mihi si potest. Sequenti vero nocte jacens in lectulo,
nimio coepit cruciari tumore corporis et dolore, et intelligens derisionis
advenisse, quam optaverat, iram, praedictum Gudmund um vocavit, et
de facta derisione poenituit, sanctum Henricum ad sui curationem invo
cavit, votum fecit, quod vigiliam ejus jejunaret omnibus diebus vitæ suæ,
et continuo fuit sancti Henrici auxilio liberatus.
His et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificavit Dominus
Sanctum suum, et venerabilem ac colendum exhibuit universis.
x) Paroecia Satakumliæ superioris.
y'j Coci. Reg. A. 56. addit: nimia. __
2 ) Paroecia Satakundiæ inferioris ad fluvium Kri-
moënsem.
a) Piroca vitulina Linit. Svet. Skjäl.
b) Scii. Episcopi.
c) Sandhem, paroecia WestroGolhiæ.
d) Antiqua coramessationis formula. Pocula, m
salutem 1. memoriam ali cujus liausta, Skal Rodie appel
lamus.