33 1
X.
VITA et MIRACULA SANCTI HENRICI
EPISCOPI et MARTYRIS.
Locum a S. Erieo Rege proximum jure sibi vindicat S. Henritut Episcopus, qui fi
dus illi adfuit comes in bello gesto cum Fennonibus, dominio Sveonum abhinc subje
ctis et ad fidem Christi conversis. Ille Anglia oriundus, Sec. XII ad medium vergen
te, Sveciæ appulit oras, et si Olao Petri (Chron. Svec. T. I. p. «j 4 i. cfr. Torfœi Hist.
Norv. III. p. 53i) cet. adstipulamur, cum conterraneo illustri, Nicolao Cardinali Al-
banensi Episcopo *), itinere per Norvegiam facto, in Sveciam venit ii 52 , quo sci
licet anno Concilium Lincopense, hujusce Legati sub auspiciis, celebratum constat.
{Celse, Bullar, p. 35). Agitata heic consilia de Archiepiscopo Ecclesiæ SveoGothicæ
eligendo, Svecis ac Gothis circa sedem metropolitanam in diversa abeuntibus, succes
su caruere. (Cfr. Saxonem, Ed. Stephan, p. a64 et Sturlonidem, Ed. Peringsk. II. p. 347.)
Htnricut noster inter haec Episcopus Upsaliensis creatus est. S. Ericum Regem nul
lo non tempore studio flagrantem convertendi ad Christianorum sacra Fennones pa
ganos ac barbaros, qui piraticis incursionibus Sveciæ oras infestabant, in expeditio
ne bellica versus Finlandiam Noster secutus est. Hisce in regionibus, victricibus S ve -
eorum armis illico subjectis, fidei propagandae gratia aliquamdiu commoratus cruentam
martyrii palmam promeruit. Annum ei fatalem nescimus, quem enim recentiores, absque
teste antiquo, substituunt, ad conjecturas referimus. Quæ vero de nece illius exhi
bent traditiones veterum in Appendice dabimus. Cfr. de cetero P. Juusten , Chron.
Episcopor. Aboens. et in eundem Hypomnemata Cei. Bilmark et Porthan.
In ecclesia No usis, tertio lapide ab A boa distante, sepultus est S. Henricus
Martyr. Cum vero sanctitatis odore indies inclaruisset, exuviae ejus elevatae sunt,
atque Aboam, novam Episcoporum Finlandensium sedem, an. i3oo translate, in Ec
clesia cathedrali, in honorem S. Henrici aedificari coepta , honorifice deponenda cura
vit Magnut Tunnetton, Episcopus Aboensis. Caput et brachia loculo quondam argen
teo, sua autem aetate, ferreo inclusa heic superfuisse testatur Vastovius 1. c. Quid?
quod suo se tempore hæcce Ossa vidisse pronuntiat A. Hasselquitt, Ecclesiastes Aboen
sis, Rosa Orbis Arctoi. Ab. 1682. Demum saeviente sub R. Carolo XII. bello, a
Muscovitis direpte dicuntur. Cfr. A. Scarin, Diss. de S. Henrico, II. p. 16. Tabula
' vetusta, egregia, quæ pristinum ornavit conditorium Nousense, ap. PeringskSld , Mo-
num. Upl. II. p. ia8 nec non ap. Scarin , 1. c. ære delineata cernitur.
S. Henrictm inter Sanctos, regni Sveciæ Patronos, pia retulit antiquitas, de apo
theosi vero (si unquam obtinuit) silet. Memoriam Nostri nullo non tempore Upsalien-
ses honoravere. Reliquias nonnullas suos inter thesauros religiose custodivit Eccle
sia ibidem cathedralis, cujus in choro Tabula conspiciebatur, quæ historiam utrius-
que Martyris S. Henrici et S. Erici vividis coloribus expressam habuit. Hocce anti
quitatis cimelium, funesto incendio än. 1702 deperditum, delineatum nobis asservavit
PtringskSld in Monum. Upl. II. P- 48. Statua vero S. Henrici marmorea, igne nonnihil
læsa, valvas ecclesiæ australes adhuc ornat, mitra episcopali insignis, cum affixa sche
dula: e celit sanctus Henricus.
Festum S. Henrici dupplex h. e. sollennius ad diem xiv Kal. Febr. (19 Jan.), ex ve
teri traditione emortualem, statuunt ecclesiæ Svecanaö Missalia et Breviaria. Quæ dies
apud Ôrebrogienses in Nericia nundinis Henricianis {Hinder smås sa) adhuc celebris est.
Praeter diem Passionis, festum insuper Translationis (d. 18 Jun.) celebrarunt
Aboen-
*) Herfordiensis-Anglus, sub nomine Hadriani 1Y. sedem Papalem occupavit an. ii54.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.