328
IX, OFFICIUM
Rex imprimens salubriter :
Y adit contra - malifioam
Catervam magnanimiter.
Novus David viriliter
Agens dum mundo moritur :
Sanctam Syon feliciter
Regnaturus ingreditur.
Victor regnans in aethere
Magnis fulgens miraculis :
Miro virtutum munere
Multis succurrit populis.
Ora pro nobis.
Versus.
Vrf X J - -
/i
«I
Ad bened. Antiphona.
Corona fulgens aurea
Flos dignitatis regiæ
Sanctus Eriçus ignea
Vicit tela maliciæ.
Sic victor vernans laurea
Rex et patronus Sveciæ
Felix de domo lutea
Transit ad regnum gloriæ, Alleluja.
Ad VI Cap. Nehemiœ XI1.
In gentibus multis non erat rex similis illi: et dilectus Deo suo erat:
et posuit eum dominus Deus suus regem super omnem Israel
Ad IX Ecclesiastici XLVIL
Christus purgavit peccata ipsius; et exaltavit in æternum cornu ejus,
et dedit illi testamentum regni et sedem gloriæ in Israel»
Ad Magnificat Antiphona.
Miles regis gloriae,
Tutor innocencium,
Malleus perfidiae
Rex Erice bravium
Apprehendens in agone
Ense caesus hostium,
Nobis placa martyr bone
Jesum Dei filium.
Infra octavas pro quotidiana memoria.
Ad Magnificat Antiphona.
Magnificemus dominum
Ericum qui magnificat
Et in salutem hominum
Signis crebris mirificat.
Ad Bened. Antiphona.
Benedictus es Domine
Erico qui post proelium
Das in sanctorum agmine
Coelestis regni solium.
*) Cod. Bibi. Upsal. N:o 48. sermonem de S. Erico continet, qui ab hoc textu incipit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.