t
S. ERICI REGIS.
525
Ecclesiam Catholicam
Dilatat, gentem Finnonum
Rex ad fidem dominicam
Trahens a cultu daemonum.
Agnellus innocentiae
Dum sustinet martyrium
Deo placentis hostiae
Consumat sacrificium.
Sancti sacrato sanguine
Sua contingens lumina
Diu privata lumine
Illuminatur femina.
ln I nocturno.
Opem Christi flagitat
Rex ciliciatus
Et carnis suppeditat *)
Reprobos conatus.
Antiphona.
Aqua frigens jugulat
Vim carnalitatis
Virtus regem regulat
Moribus beatis.
Tyrannos audacior
Arcet et enervat.
Mites ipse mitior
In pace conservat.
Lectio I. (Vid. supra N:o V. pag. 372.)
Responsorium .
Ira, rancor, odium cedunt et ardescit Dei desiderium nec unquam
torpescit: Per hoc felix studium scandit et ditescit. Ideo stabilita sunt
bona illius in Domino.
Lectio II. III.
Lucris avariciæ
Pia mens abstracta
Lucris studet graciæ
Coelitus pertracta.
Cuncta sub justicia
Stant pulcre compacta:
Nec jura nec prædia
Plebis sunt subtracta.
Responsorium.
Vana pompae practica
Contempta calcatur
Pia lex angelica
Regi complantatur :
Scala coeli fabrica
Decens sic aptatur.
Ver sus
Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum. Scala coeli.
In II nocturno Antiphona.
Pugil fortis fidei
Dum pro fide zelat
Ad baptismum provehi
Perfidos anhelat.
Pacem offert hostibus
Et pugnans procedit:
Hostes cadunt ensibus
Regi lucrum cedit.
*) h e. sub pedem mittit. Svet. fürtrampar.
Tom. 11 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.