324 IX. OFFICIUM
Capitulum Sap. IX.
Tu Domine eligisti me regem populo tuo: et judicem filiorum tu
orum et filiarum: et dixisti ædificare me templum in monte sancto tuo: et
in civitate habitationis tuse.
Hymnus.
Adest dies lætitiæ,
Fulget Erici gloria;
Rex et patronus Sveciæ,
Coeli petit palacia.
Quem vernantem virtutibus,
Sublimat sceptro regio:
Plebs læta cum principibus,
Concordi desiderio.
Maceratur jejuniis
Sacrum Sancti corpusculum:
Vela turque ciliciis
Hoc Christi tabernaculum.
Ministros rex magnificus
Cultus dei multiplicat:
Ut Salomon pacificus
Et templa reaedificat.
Scuto munitus fidei
Tela repellens hostium:
Ati regnum dei provehi
Meretur per martyrium.
Per hujus Sancti merita
Jesu redemptor omnium:
Dimitte nobis debita
Et da perhenne gaudium. Amen. Ora pro nobis.
Antiphona.
Ave martyr preciose
Miles Christi gloriose
Ave regum gloria.
O Erice Rex Sveorum
Posce nobis peccatorum
Veniam et gaudia. Alleluja.
Collecta.
Deus qui beato Erico regi et martyri victoriae palmam vitæque co
ronam et coelestis regni gloriam contulisti: fac nos quaesumus ejus meritis
et interventione cuncta nobis adversantia vincere et coronam gloriae in
coelis feliciter obtinere per dominum.
Invitatorium.
Christum suppliciter laudemus ei jubilantes Erici pariter solemnia
concelebrantes. Alleluja.
Hymnus.
Hymnum novæ læticiæ
Nova deposcunt gaudia :
Martyr Ericus hodie
Nova potitur gloria.
Hic ut Helias impiant
Exponens 6e certamini
Expugnat idolatriam
Zelans pro lege domini.
Eccle-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.