Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
iS 
v 
obsidionem abinde dissolvit, et assumpto exercitu quem ducebat, cum 
Haldano in Norvegiam properabat, expugnatisque fratribus illis, uterque 
in suum regnum cum victoria redierunt. Asserunt alii/), post Ericum 
3. regnasse Godhericum, et hunc exisse cum exercitu et terras multas suo 
*^3 dominio subdidisse, et apud exteros Theodoricum vocatum fuisse, et 
in ultimo senio vitam in Suecia tinivisse. Et primum quidem credi pot 
est hoc modo, ut horum duorum unus immediate post Ericum, alius 
rexerit mediate, aut ambo simul rexerint, ita ut alter in patria rempu- 
blicam gubernaret, alter exercitum duceret ad nationes extraneas subigen 
das. Sed cum non inveniatur expressum post Christi adventum, terras 
alias Gothorum inundatione deletas, priusquam sub Valeriani et Gallieni 
Augustorum imperio, qui regnabant circa annos Domini CCL. vel circiter, 
quo tempore Gothi Græciam hostiliter invaserunt, difficile videtur intel- 
ligi, quomodo immediatus Eri ci successor, vel tam vicinus in regno hunc 
exercitum eduxisset e Suecia, nisi diceretur, quod antequam partes Greece 
attigisset, in locis et regnis intermediis inultam moram traxisset, et inie 
rim Godherieo mortuo alter ei in ducatu exercitus successisset, vel juxta 
primæva tempora homines illi longævi fuissent. Quod vero idem Gotlhe- 
ricus dictus fuerit Théodoricus, non videtur inconveniens, si tali nomine 
apud exteros sit vocatus, qui nomina Gothorum propria difficulter capi 
unt, et in nomina apud eos consueta similiora convertunt. Nec ab re est, 
si ultimo senio ad patriam sit reversus; certum tamen est, quod Theo 
doricus non fuit ipse rex Gothorum qui regnavit in Italia, cum ille circa 
annos Domini CCCCLVI1I. vel circiter Italiam sit ingressus, et multo 
deinceps tempore regni in ea tenuerit principatum, ubi quoque defun 
ctus sit. 
4. Pos t hunc sublimatur in regnum vir ille fortissimus, arrnoritm virtu- 
Phin-te praeclarus et victoriis gloriosus Philirner store ,§•), qui militaris in 
dustriae experientissimus, utpote patris sui h) Godherici nutritus sub alis 
et cum eo ac sub eo exercitum, qui egressus fuerat, dirigens et deducens, 
sagacitate et probitate præpollens, viribus fortis et ingenio praedicandus, 
inter regem Sueciæ et gentes, contra quas bellum susceperat, currens 
saepius et incurrens, qui cum pro majori tempore vitae suae bellorum 
negotiis intenderet in remotis, minus vacare poterat reipublicæ regen- 
Siwar-^ æ in P atria j unc ^ e dicitur interim rex quidam Siwardus Sueciam gu- 
dus bernasse. 
e Car olus vero Gothorum rex creditur eo tempore exstitisse i). Horum 
Caro- duorum regum filias filii regis Daeiæ duxisse dicuntur uxores. Nam Olavus 
Vividam Sivardi regis filiam, Haraldus Signillem Gothorum regis filiam, 
accepit uxorem. Quod vero quidam de hoc Philimero referunt k) y quod 
Vesosem regem Ægipti vicerit et regnum suum sibi subjugaverit, non est 
verum. Neque enim Gothi, qui de Suecia saltern eo tempore egressi 
sunt, transiverant in Ægipturn, neque historia illa de bello Gothorum 
adversus Vesosem et eorum transitu in Ægipturn, ad hæc tempora, 
de quibus hic agitur, respicit aut refertur. Scribit quidem Orosius l) 
in hæc verba: Getæ, qui nunc Gothi, quos Alexander vitandos pro- 
nuneiavit, Pyrrhus exhorruit, Cæsar etiam declinavit, relictis vacuefa- 
ctisque 
/) Chron. Rhythm. min. et Pros. 1 . c. i) Saxo L. VII. p. 120. 
g) Cfr. Chron. Pros. p. 24 j. k) Chron- Pros. p. a4i. 
A) Cod. s. addit : ut dicitur. Orosii Historiar. L* I« Cap, iS,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.