S. ERIC! REGIS.
023
IX.
OFFICIUM S. ERICI REGIS et MARTYRIS
e Breviario Upsalensi.
In Calendario Missalis Upsalensis, Bas. 1 5 1 5, F. festos dies tres S. Erico consecratos
invenimus. Scilicet primus ad VI. Id. Januarii (8 ejusd.) ”Missa de b. Erico, et in ea
dem memoria S. Henrici et dentur induigentiœ XL dierum” Secundus ad IX. Kal. Febr. (24
Jan.) ’’ Translatio S. Erici, festum duplex. Tertius Kal. Junii (18 Maji) ”Erici Regis et
Mart . festum totum duplex”. Hac die nundinis Ericianis, etiamnum Ersmåssa appellatis,
illustri, Upsaliam visitavit magna hominum turba, festum Sancti celebratura, quo par
ticeps fieret Indulgentiarum, quas dispensandas habuit Ecclesia Upsaliensis, de quibus
Registrum Upsalense ita: ”In festo beati Erici quatuor anni et DCLX.dies. Per octo dies
sequentes , tres anni CCCC. et sexaginta dies.’’ Securitatem etiam peculiarem euntibus ac
redeuntibus praestiterunt Leges nostrae: ”Draper man alla sarghar St. Erix Dagh tili Upsala
far andi, ther war andi, ok thadan f arandi: tha bote tiughu marker Krunnuni , ok tiughu mar
ker Kirkitmni fore fridhbrutit.” LL. Upl. KK. B. xsii Fl. Quomodo hocce interdictum
promulgatum est nos edocet Append. N:o II. Homilias ac sermones de S. Erico, hisce
diebus festis coram populo Latine recitatas servant Cod. Mscr. Bibliothecae Acad. Upsal.
N:o i5, 48. quas, cum nihil historici argumenti continent, nominasse sufficiat. De votis
et 'peregrinationibus religiosis ad reliquias S. Erici abunde loquuntur Miracula supra
edita, nec non Append. N:o IV. De voto Lulensium, quos dira pestis diu vexaverat
an. i445, vid. Peringskold, Mon. Upl. II. p. 54. De Labaro S. Erici victorioso, quod
in bello contra Ruthenos, hostes infestissimos, tulit Steno Stuue Gubernator regni, vide
Litteras Ejusd. de an. x4g5 in Append N:o III. Denique commemoranda est Statua
S. Erici percelebris, cui populus olim frequentes detulit honores. Marmorea illa et
grandis januam basilicse Upsaliensis orientalem ornavit, eliminata vero post Reforma
tionem idolomania, loco suo intempestive dejecta est.
Officium S. Erici, sacris hisce, diebus jam memoratis, rite peragendis, accomo-
datum, integrum, jam ad fidem Breviarii Upsalensis Holmiæ i4g6. O. typis editi,
nunc sistimus, omissis vero Lectionibus, quas, sub N;o V. jam allatas, iterum sistere
noluimus. Cfr. supra Prooemium ad h. 1. pag. 272 .
• : • ' 110 ) Hi V* -i
In Translatione Sancti Erici Regis et Martyris .
Ad vesperas: super omnia laudate.
^Lssunt Erici regis solemnia, laude regem multiplici collaudans Svecia
gaude. Alleluja. Amen.
Gaudeat eximiis Upsalia magnificata martyris exuviis et signis glo-
rificata. Alleluja. Amen.
Hic insignitus sceptri regalis honore, dulciter ignitus Christi ferve
bat amore. Alleluja.
Antiphona.
Dulcis amice dei, per quem rex magnificatus es, clementer ei pro
nobis funde precatus. Alleluja.
Antiphona.
Da deus ut mitis regis, cujus veneramur festa, piis meritis sanctis
jungi mereamur. Alleluja.
Capi -

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.