Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

322 
VIII. LEGENDA 
VIII. 
LEGENDA de SANCTO ERICO REGE 
e Breviario Lundensi, 
Ouæ in Breviariis Ecclesiæ Svècanæ comparent Legenrlæ 8e S, Erico Rege, plus 
minus abbreviatæ, Legendam Breviarii Upsalensis, sub N:o Y. editam, ad verbum 
ferme omnes exscribunt. Idem valet de Legenda Breviarii Nidrosiensis inter Script. 
R. Dan. T. IV. p. 601 edita. A tempore enim Magni Smek, Sveciæ et Norvegke 
Regis, Sanctus noster pari fere honore per Norvegiam cultus est. In Dania etiam cele 
bratum fuisse, ex Ecclesiæ Danicæ Breviariis aliisque scriptis ritualibus evincitur, licet 
Saxo, quod miramur, nullum prorsus mentionem Nostri facit, de quo vide Benzelimn in 
notis ad Diar. Wazsten. p. 220. Cum igitur Legenda Breviarii Lundensis de Sancto 
Erico etiam inter Script. Rer. Dan. 1 . c. p. 601 edita, a ceteris quodammodo est di-: 
versa et brevissima, ad fidem ipsius Breviarii rarissimi Paris, i5i7 O, typis excusi^ 
in Bibliotheca R. Acad. Upsal. adservati, heic sistimus. 
Lectio 1. 
Illustrissimus Rex Suevorum Ericus ex regali editus prosapia, propter 
innatam sibi clementiam et vitæ bonitatem conspicuam, vacante regno ab 
omni populo eligitur: in regni solio sublimatur. 
Lectio 11. 
Factus igitur Rex cultor sanctae trinitatis, omne tempus collatae po 
testatis et assumtæ sollicitudinis tribus distinxit ordinibus: sancte et ju 
ste ornans dies suos, usque ad consummationem vitae per illustre mar 
tyrium. 
Lectio 111. 
Primo quidem ad aedificationem ecclesiarum et divini cultus repa 
rationem: deinde ad populi regimen et justarum legum promulgationem, 
tertio ad hostium fidei expugnationem se totum commisit. 
Lectio IV. 
Corpus suum in arctissima disciplina, ne vitiis serviret, custodivit. 
Finnones gentiles, hostes fidei, expugnavit: pacem dedit omnibus Christo 
credere volentibus: ceteris neci datis. 
Lectio V. 
Adepto igitur tanto de divina gratia, triumpho> dum lacrymans in- 
gemesceret rex : increpantibus se dixit: Gaudeo plane pro data nobis victo 
ria: sed vehementer doleo de animabus perditis qui sacræ fidei mysterium 
recusarunt. 
Lectio VI. 
Decimo igitur regni ejus anno cum in festo Ascensionis rex divinis 
interesset: ipso ignorante, contra ipsum hostilis exercitus præparatur: qui 
cum paucis obviam veniens, rex justus et devotus, victima deo placabilis, 
per manus hostium immolatur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.