Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S. ERICI REGIS. 
3i7 
nis ductus instandis, die beate Marie Magdalene proxime futura, cum reverenda debita fieri 
statuit et decrevit, de ejus totali dissolutione verisimiliter timeretur, ipsum Scrinium*pre~ 
sentibus discretis viris, Dominis Johanne Sacrista, Gregorio Voided, Ulphone Curato Ec- 
clesie Jerpsö, Andrea Hænekini, Ingeualdo Ragnualdi, Johanne Nicolai de Korshafnur, Ja- 
cobo Thorstani Prehendatis Ecclesie Upsalensis, ac Dominis Olavo Bothvidi et Laurentio O- 
lavi Vicariis ibidem, nec non Petro Jacobi, Magistro Thoma Carpentario ipsius Ecclesie, et, 
Egardo aurifabro Civibus Upsalensis, aperuimus, et vidimus ibidem Caput beati Erici Regis 
et Martyris, cum ceteris sui corporis membris, paucis forte et minutis particulis propter ve 
nerationem martyris inde prius demptis. Predicta autem caput et membra composita et 
connexa fuerunt in sex ligaturis sive massis, quas omnes sine quavis dehgatione de Scrinio 
ipso, cum reverentia qua decuit tulimus, et ad aliam Capsam posuimus, eandem funibus 
circumductam una sera et sigillis nostris fideliter consignantes. Demum in Crastino circa 
horam vesperarum, predicto Scrinio per Magistrum Thomam et aurifabrum prefatos solide 
reparato, testibus eisdem ac aliis fide dignis presentibus, reliquias antedictas sine diminutio- 
ne qualibet, cum reverencia qua oportuit, in ipsum Scrinium reposuimus, in tot ut premit- 
titur ligaturis. Datum sub Sigillis nostris, Anno quo supra, die xvnr. mensis predicti.’’ 
VII. 
LEGENDÆ de S. ERICO REGE 
SVETHICE ET GERMANICE. 
Legendas Sanctorum, Latino idiomate consignatas, in linguam vernaculam haud ra 
ro transtulit pia coenobitarum industria, in gratiam praecipue Monialium vel aliorum', 
qui Latinam non bene callebant. Apud nos olim in monasteriis praesertim Brigittinis , 
huncce morem laudabilem invaluisse, Codices Legendarum Svecicarum non pauci te 
stantur. Ejusmodi scilicet originis est Codex Bibliothecae Regiæ Stockholmensis, Char 
taceus A. 4g. in usum monasterii Nâdendalensis exaratus, ex quo Vitam S. Anscharii 
Svecicam supra derivavimus. Item Codex Wadstenensis, Membranaceus, Bibliothecae 
R. Gymnasii Lineopensis , in Folio N:o 3g, ex quo Margarethae Abbatissae Chronicon 
de S. Birgitta edidit Er. Benzeliui, Ups, 1710, ac Legendam S, Gregorii Svecanam 
Rev. Ôitman in Diss. Acad. Gryphiæ i8i5. vide Linköp. Bibi, Handl. I. p. 3g. cfr. 
Handl, t. Skandinav. Hist. IX. p. 3. Denique Codex Schroderianus, Membranaceus, niti 
dissimus, in monasterio Dominicanorum Sigtunensium , ut videtur, exaratus, qui Bild— 
stenianus Lagerbringio audit, ab eodem in Ephemeridibus Gjorwellii , Allmänna Tidn. 
1770, Dec. N:o i56 recensitus et in Hist. Svec. II. p. i55 sq. sæpius laudatus. 
Hoc in Codice, fol. H. xix verso, praesens Legenda S. Erici comparet, quæ a 
Nob. Lagerbring olim communicata Langebekio, in Tomo IV. Script. R. Dan. locum in 
venit. Nos vero heic ad fidem membranae excudendam curavimus. Legendam Latinam 
N:o V. prototypum agnoscit, per se tamen egregia, non solum antiquiori sermonis indole 
sed etiam versionis concinnitatate, Legendae Svecanae supra allatae facile antecellit. 
Huic a latere adnectimus Legendam vetustam, inferiori Saxonica lingua conceptam, 
quae e Passionali Lubecensi ”Leucnt der Hylligen” Lub. i5o 7 impresso, inter Script. 
Rer. Dan. in tomo laudato locum meruit. Heic repetendam duximus, ut altera al 
teram optime explicet, et manifestum sit, quanto cultu, quantaque celebritate, etiam 
extra Ecclesiae Svecanae pomoeria, S. Erici memoriam prisca hominum aetas pro 
secuta est. 
Tom. 11. 8o *
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.