■ 3 1 6
Y. VI. VITA ET MIRACULA
scripturae. Nihil, Deo teste, quantum mea dictavit conscientia, mendacii
seu falsitatis inserens vel immiscens, nec in scribendo servans ordinem quo
contigerant, sed vel ut mihi relata fuerunt, vel ut animo, cum mihi va
cabat scribere, subierunt. Si igitur feci, ut debui, gloria tibi Domine,
qui mirabilis es in Sanctis tuis ! Si autem ut homo, ignorantiae tenebris
involutus, propter defectum plenioris notitiae erravi, ignosce errori sum
ma Veritas ! Misericordia mea ! Deus meus !
Appendix.
tavvrojb 'autff tomo* t ne gr.b silonii f
Reîiquiœ S. Er ici in Ecclesia Cathedrali Upsaliensi adservatce.
Canonizatio S. Lrici Regis et Patroni regni Sveciae nobis est ambigua. Encomio ta
men Beati et Martyris inde ab an. 1255 ex Bullis Papalibus Alexandri IV. et Clemen
tis IV. constat decoratum, quarum auctoritate Indulgentiæ XL dierum sepulcrum Sancti visi
tantibus concessæ sunt (w. Celse , Bullar, p. 77, 83 ). Translata ab antiqua ad novam Up-
saliam Archiepiscopali cathedra, exuviae S. Erici exaltate in templum Cathédrale hodiernum,
jam exstrui coeptum, an. 1273 transportate sunt, de qua re Registrum Ups. fol. 2. ”An
no Dni. M. CCLXXIJI. translatus est beatus Ericus de antiqua Up satia ad novam ecclesiam me-
tropotitanam , praesentibus Dominis Waldemaro Rege , Falcone Architpiscopo et aliis nobilibus ”. Hoc
vasto aedificio nondum consummato, nihilo secius in ” ecclesia lignea intra muros incoeptos con
structa 1”, ut monet Er. Olai , p. 64 reliquiae adservabantur. Capsa inclusas argentea, festis
diebus, nundinisque, magna comitante fidelium caterva, inter novam veteremve Upsaliam
quotannis portabantur, quod tandem ævo reformationis ægre abrogatum est. Ita Paulinus,
Hist. Arctoæ auctor: ”Canonici, Senatusque Upsaliensis, datis ad Gustavi I. Regis officiales li
teris, rogarunt, ne gestationem Scrinii Argentei divi Erici impedirent, quod ejus in festo in
nundinis Upsalensibus ad veteris Upsaliæ templum, semimilliari ab urbe distans, deferre
consveverant.” Continuis hisce processionibus Scrinium argenteum subinde fractum ac lace
rum jam an. i 55 g ab Egardo aurifabro Upsalensi refectum est. An. i 4 o 5 iterum restitutum
per Lamb er tum aurifabrum Holmiensem, ac DXXXIV Nobulor. Anglicor. impendio deaura
tum. Denique an. 1577 regnante Johanne III. renovatum, et a dextra summi altaris, in mo
numento marmoreo, suspensa desuper prægrandi corona argentea, honorifice collocatum, q Uo
etiam loco, intra clathros ferreos deauratos, hodie conspicitur. Descriptionem Reliquiarum
Anatomico-Historicam, ex voto superiorum, an. 1791 concinnavit Cei. Aerei, Med. D. et Pro
fessor Lpsaliensis, quam nuper ediderunt Werner et Schroder, Upsala Domkyrkas Markvar-
digh. IV. p. 24 . Litteras hancce materiam egregie illustrantes, duce Peringskold Mon
Upl. IL p. 5 i heic adnectere lubet. Plura, quæ hanc materiam concernunt, in sequentibus
dabimus.
”Anno Domini Millesimo CCC.L.nono, XVII. die mensis Julii. Nos Laurencius Pre
positus Upsalensis, et Johannes Karoli Prepositus Lincopensis et Canonicus Upsalensis, ob
magnam et evidentem necessitatem, eo quod presens Scrinium fuit in quibusdam suis par
tibus adeo notabiliter segregatum, quod in ipsius portatione versus antiquam Upsaliam, quam
reverendus in Christo Pater Dominus Petrus, Dei gratia Archiepiscopus Upsalensis, et quo
que Episcopus Lincopensis, cum consensu Canonicorum presencium, propter stupendam ho
minum mortalitatem et alias pias causas, Communitatis sue Dyocesis magnis immo importu-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.