3 r 4
V. Yr. VITA ET MIRACULA
erat aliquis, qui suggerebat, fiat votum pro ea ad Beatum Ericum, quod
si melius habuerit, ipsa peditando peregrinetur ad limina Sancti, et offe
rat Baldekinum. Consentiunt Domina Ragnildis et frater Israel, et
cum vellet ire ad celebrandum missam, venit festinus famulus, vocans
sæpedicturn fratrem ad desperatam de vita prius. At cum ille, stupens
de insperato beneficio, cum gaudio accessit ad eam, ait illa clara voce:
jam melius habeo et cibum appeto, et spero in brevi plenarie convalere.
At ille dixit, prius confessionem facite et Dominicum corpus suscipite et
sic sumite cibum. Metuebat enim dictus frater, ne subito invalescens i-
terum morbus illam exstingueret, quia non nuncquam solent escas petere
vel sumere protinus morientes. Dixit quoque ille, nunc missam de san
cto Erico celebrabo, et sic confessionem vestram audiam, et alia quae ad
salutem animae vestrae pertinent faciemus. Celebrata igitur missa, et au
dita ejus confessione, et ministrata ei sacra communione, et condito te
stamento, illa suscepit cibum, et submirabili celeritate plene convaluit
et perfecte. Ipsa etiam dicebat se, voto ad Beatum Ericum facto, a
quartana, qua anno et dimidio laboraverat, gloriosi Martiris patrocinio an
tea liberatam. «)
•'ind ’'.r: : • ; i",rl : * ,u «Sd: i i i j, i., ; 5. .. rr .. . i.,
Ecclesiam Christi alii sanctitatis exemplis, alii scriptis, alii doctrinis
illuminant et informant. Sed sive scripto sive verbo erudiatur Ecclesia
Dei, cavenda est summe temeraria ambiguorum assertio et relatio men
dosa, quia secundum sanctos non minoris reatus est, dicere Deum vel
sanctos ei fecisse, quod non fecerunt, quam negare eos fecisse, quod fece
runt. Confidenter cum non solum visa, sed etiam audita et referri et scri
bi possunt, quæ mores et fidem æditicant, nec solum quae discuntur a te
statione plurium, prout soliditas veritatis exigit in examinandis miraculis
Sanctorum canonizandorum, verum etiam, sincera relatione unius, fide-
liumque legentibus seu audientibus ædificationem et consolationem affer
re possunt. Sic non solum Beatus Augustinus, Beatusque Gregorius et
Jeronimus, aliique Ecclesiae Doctores, nec non ipsi Evangelists , sacrae
paginae Scriptores, autentieis inseruerunt literis, quæ fideli relatione abs
que plurium adhibitione testium audierunt, nec solum pure miracula, sed
etiam invocatis Sanctis optenta beneficia, ut venti prosperitas, convale
scentia morosior, amissarum rerum inventio, pluviae, et hujus ad Dei glo
riam et sanctorum laudem ipsis pie possunt attribui, et ad fidelium aedi
ficationem in praedicationibus recitari.
Égo igitur Frater Israel, Erlandi Filius, Ordinis Praedi
catorum Prior Sictoniensis/) , rogatus a quibusdam Canonicis
Ecclesiæ Upsalensis, sede vacante g), ut miracula et beneficia, quæ
Beatum Ericum invocantibus, per ipsius Martiris merita et suffragia prae
stiterit potentia Salvatoris, quæ relatu fide digna ad meam pervenere no
titiam, in praedicatione fideliter enarravi, et simplici stilo conmendavi
scriptu-
é) Epilogus deest et in Cod. Vatic, et in Svccana f) Postmodern Episcopus Arosiensis.
metaphrasi. g) Clr. quæ in Præf. monuimus,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.