EllI CI OL At
I/
omnis principatus erat congesta conditio, cognoverunt , tanquam ab anno
Salutis primo secuturæ narrationis sumatur initium.
Cum venisset temporis plenitudo, et apparuisset in carne, a quo est £ *•
omnis potestas, qui tempora mutat et regna, præmisso divinitus Caesare
Augusto, qui mundum describeret universum, et nascituro Rege pacis
pacem praeviam, contraftis in unam monarchiam cunôlis nationibus, prae
pararet, regnum Suecorum Eri cum quendam regem accepit, virum mirae
sagacitatis et prudentiae singularis, annorum potentia praepollentem et ni
mia strenuitate vigentem, cujus gesta mirifica in regnis aquilonaribus,
etiam ante adeptam regiam dignitatem commissa, feruntur a multis. Hu
jus in regnum talis a quibusdam narratur ingressus c). Cum enim Rex Sue-
ciæ Alricus, et Rex Gothorum Gestilbundus diutina et longa con
certatione se invicem fatigassent, et bellis praevalidis vires regnorum suo
rum penitus exhausissent, videns praefatus Gothorum Rex, quod contra
regem Sueciæ diutius se tueri non posset, sirnulque longse aetatis senio prae
gravatus, sciens eundem Ericurn armis potentem, militaris industriae strenui
tate vigentem, consiliis, prudentia et industria praeditum, regni Gotho
rum, quod eatenus gubernaverat, moderamina concessit eidem. Qui contra
regem Sueciæ Alricum procedens ad bellum, eum cum filio interfecit, re-
gnavitque pro eo, atque ita utriusque regni potitus imperio, eminentior
aliis qui eum praecesserant esse cæpit. Hujus tempore gigas quidem Arn-
grijm surrexit in Suecia, a quo petitus rex Ericus, ut ejus auxilio daretur
ei in conjugem filia regis Daciæ, non aliter consensit, nisi prius occideret
duos reges, videlicet regem Bijarmiæ et regem Finmarchiæ. Quo facto
et omni eorum substantia ad regem Ericurn. allàta, quod petierat impe
travit. Accepta enim filia Danorum regis in conjugem, genuit ex ea
XII. filios, qui facti sunt insignes piratæ. Dicitur in quibusdam chro
nicis aut chronicarum excerptis, vel potius quorundam voluntate confi
ctis d), quod ante hunc Ericurn Scania et Danorum insulae fuissent incul
tae, quodque ipse primus terras illas usui habitandi et habitabiles reddi
disset, quod utique non est consonum veritati. Cum enim iste Ericus
circa tempora nativitatis Christi regni Suecorum gubernacula teneret, et
juxta antiquas chronicas tam Suecia quam Dacia et omnis in circuitu
regio, ante tempora Abrahæ Patriarchae inhabitatae fuissent, et tempore
David regis Israel reges habere cæpissent , quomodo conveniens esset, ut
tempore hujus Erici, Scania et Danorum insulae primum fuerint humanae
inhabitationi aptatae. Sed et de Frotone Danorum rege dicitur, quod
hujus Erici tempore Angliam et Hyberniam suo dominio subjugavit. Hic
cum diu regnasset, senio multo confedus morte obiit naturali.
Post Ericurn asserunt quidam e) regnasse pro eo filium Haid an um, H J da
qui cum a XII. fratribus, qui regnum Norvegiæ invaserant, et mari terraque m,s
latrocinia exercebant, nimis impugnaretur, divertit in Russiam ad F r id
le ff, filium regis Daciæ, qui tunc in partibus illis bella fovebat, ut sibi
auxilium ferret contra hostes suos, eum de Norvegia infestantes, sirnulque
nuncians ei patrem suum Frotonem mortuum esse, et regnum Daciæ à
quodam Hiernone occupatum. Quibus auditis, praedictus Fridleff omnem
ob-
c) Saxo, Hist. Dan E. VI. Eil. Stephanii p. 90. 202, ex quibus tamen proxime sequentia etiam
d) Chron. Pros, p* - 1 1 et Rhythm, min. p. desumt.a sunt.
e) Saxo, 1 . c. p. 97.
Tom. II- 5 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.