5i2
V. VI. VITA ET MIRACULA
flexa est, nec domos contiguas læsit in aliquo incendium, nec vastavit.
Contigit hoc Sancti beneficium Anno Domini M.CCC.X. feria quinta ante
festum Beati Erici, quod dicta Domina Margareta ad Dei et Martiris
gloriam in festo Beati Erici coram pluribus fide dignis fideliter enarravit.
LI.
Eodem Anno in nocte Beati Erici curia Ôdgeri, in villa Ledrin-
gi parochia Knifsta, quæ sita erat in medio villae, cum curiae a-
liorum ex utraque parte comburerentur, ad invocationem Martiris, ipsam
ignis omnino non tetigit, nec in aliquo læsit. Hoc coram Domino Ar~
chiepiscopo et pluribus nobis retulit Dominus Emundus s) Hector Ec-
clesiæ Odhinsargh à).
LII.
Eodem Anno feria quinta proxima ante festum Beati Erici, nobilis
quaedam puella nomine Christina, filia Domini Haraldi llgh, gravi
infirmitate in Halkui c ) laboravit, ita quod per decem dies nullum peni
tus sumpserat cibum. Cum igitur mortis discrimen valde metuerat, lecit
se vocari fratrem Israelem b J, Priorem Sictuniæ , consobrinum suum,
qui tunc, eum Domino Nicolao Arcliiepiscopo, in Fundbohåredhi
erat. Quem ad se venientem rogavit, quod in crastino rediret, et ejus
confessionem audiret, et sibi sacramenta Ecclesiastica ministraret', et suum
conficeret testamentum. Qui rediens ad decumbentem in crastino mane,
cum ad eam vellet accedere, ecce vidit pedissequas ministras puellæ ge
mentes et flentes, et dicentes: postquam ab ea recessistis heri hora nona,
ipsa nihil loquuta est nisi pauca verba quasi extra sensum in nocte. Ac
cessit igitur ille ad locum explorans, si aliqua verba proferre posset. Ac
cesserunt etiam famulæ tangentes et monentes eam, et requirentes, si a-
liquid loqui valeret, saltem ullum verbum. At illa fortiter mota, nec o-
culos aperuit, nee verbum ullum protulit. Omnes ergo qui aderant, non
solum de vita infirmantis desperabant, sed etiam quod nec sacramenta per
cipere, nec posset condere testamentum. Recedens igitur in curiam fra
ter Israel, vehementer dolens, quod illa sine sacramentis et testamento
videretur migratura de corpore, affligebatur quoque animo quod eam non
confessasset et quod ei sacramenta non ministrasset, et testamentum con
didisset die praecedente, voluit igitur mox, dicta de Beata Virgine missa
recedere. Convocans autem ad se Dominam Ragni Idem, uxorem Do
mini Benedicti Booson d) t materteram infirmae, ac Dominum Styr^e-
rum, paroehialem ibi presbiterum, et Dominum Jacob um sacerdotem
informavit eos, qualiter lunus involveretur, et quomodo et ubi tumula
retur, et qualiter funerglia fierent, et cetera hujus negotio oportuna. Ad
erat
Knifsta, annexa ecclesiæ Alsike.
z) Cod. N:o i 5 . Ödmundus.
a) Nomen vetustum ecclesiæ Odensala.
b) Cfr. Præf.
y) Hodie Ledinge, praedium equestre in paroecia
c) Piædictum equestre in paroecia Fmidbo.
d) Frater Magni ßooson (af Winstorpa sliigt) Ar-
chiepiscopi Upsaliensis, den. an. 1289, cujus ex testa
mento, Prædium Hai qui ei in hereditatem cessit. Pe-
rmgskold, 1 . c . p. ,33. ex q UO sll ppi e Uggla, RSdsL. p. i 5 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.