3o8
V. VI. VITA ET MIRACULA
convalescentiae modum diligentius inquisivit. Levans autem familiariter
vestimenta infirmi, et loca prius tumida jam absque tumore conspexit,
cutem contractam et rugosam superjacentem locis laesis, cumque diceret
mater filio, quid tecum actum est fili, respondit ille modo, sub absentia
tua supervenit mihi dulcis sopor, et in illo vir quidam mihi in albis ap
paruit, et me palpavit, et statim cum tumore dolor me reliquit. Licet
autem puer, utputa sexennis, de viro sibi in albis apparente plura refer
re nescierit, tamen pie creditur, ffuisse Beatus Ericus, qui sub momento
convalescentiae parvuli a matre fuerat invocatus devotius, ut filio suo fie
ret in salutem. Mater igitur inaestimabili repleta gaudio metuens infirmo
de recidivo paucis eum diebus servavit. Cutis , quæ contracta et nigra in
fra triduum absque cujuslibet medicamenti et ungventi adhibitione in na
turalem colorem et planiciem supra spem est reversa. In festo igitur Be
ati Laurentii tunc proximo mulier nudis pedibus cum filio venit incolu-
mo, ad sepulcrum Beati Erici, et missam pro salute sibi reddita solemp-
niter dici fecit. Praemissa omnia praedicta Ingigerdis nobis Nicolao
Archiepiscopo Upsalensi «) multis praesentibus fideliter exposuit Anno Do
mini M.CCC. decimo, in die consecrationis Ecclesiae W end il o), i n cujus
Ecclesiae parochia hoc miraculum est patratum,
XL VI.
Refert Dominus Johannes p), presbiter de antiqua Upsalia, uxorem
cujusdam molendinarii in parochia sua a gravi langore per invocationem
Beati Erici curatam circa Annum Domini M.CCC. sextum vel septimum.
XL VII.
Cum Thorstanus faber in Færinghô q) plaustrum oneratuiîl fœno
de prato in propria vellet deducere, filius suus puerulus, utpote tertium
agens aetatis annum, in occursum patris cursitans et incaute prolapsus est
juxta currum, cum pater currum depelleret, penitus ignorans de puero.
Audivit unicum eiulatum pueri, super quem duæ rotæ cursus transierunt,
et eum miserabiliter contriverunt. Pater ad unicum sanum parvuli, dum
prima rota super eum transivit, obstupuit, et quidnam esset, quod audi
erat, ignorans, subito equos trahentes currum subsistere fecit, respiciens
retro plaustratum fœni, contritum corpusculum vidit, et in quo nullum
signum vitae apparuit, in gremium suum posuit, et in domum suam pro
priam proximam deportavit. O bone Jesu, quale tunc poterat esse cor pater
num in casu miserabili filioli sic extincti. Subit interea animo ejus et (bi
fer) has angustias coepit invocare Beati Erici Regis et martiris auxilium,
quem audierat in subveniendo miseris promptum pariter et paratum. Cum
que contra spem votum fecisset pro puero sancto Martiri, qui extinctus
videbatur et contritis membris, ecce subito revixit, et incolumis toto cor
pore
n) Vide de eo infra Mirae. XLVIII. _ Peringsköld ; Mon. Upl. I. p. i9 4 -
o ) Ex hoc testimonio ætas templi Wendelensis il- q'j Insula Mæleri, hodie Svartsjölandet appe
lustratur. lata. Nomen vero antiquum adhuc remanet in nomine
p) Vixisse ad an. i335, ex litteris residuis docet paroeciae Färentuna, olim Fasringtuna.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.