3o 6
V. VI. VITA ET MIRACULA
votum pro se factum libenter complevit, et ipse et hospes ejus, qui pro
ipso votum fecerat, pariter g) hoc miraculum devulgaverunt, et cum ju
ramento rei gestæ testimonium reddiderunt.
XL1V.
Memorialia scripta manu Domini F ulconis Archiepiscopi h). De
Laurentio Sacerdote de Dalby. Item, de Matrona in Resbohunde-
re i), quae votum fecit et non tenuit. De Hyggiulpho j) Sacerdote. De
incendio in curia Leonardi Sacerdotis k). Item, de dolore oculorum e-
jus, qui non interfuit festo Sancti. De muliere de Helsingia, quæ insa
nia hominem interfecit. De Juliana. De visione Dominae Sigrid is.
De lumine, quod apparuit in translatione Sancti Eriei. De villa Ekeby
liberata ab incendio/). De puella parvula lilia Johannis liberata a dolore
oculorum. Item, de eo qui merces suas non potuit vendere.
XLV.
Anno Domini MCCC. sexto, circa festum Beati Olavi, Benedictus
sex annorum parvulus, filius Olavi Dansca et Ingerdis, in parochia
Vendil, villa Ekeby, post multas aegritudines et convalescentias diver
sas, subito circa genitalia et usque ad umbelieum inflatus est, et cutis in
flata denigrata est instar carbonis, nichilque infirmo superesset, nisi jam
spiritus exalatio videbatur. Sub hac calamitate perrexit mater ad Eccle
siam die Dominico, quo profestum Beati Olavi erat, non valens domi
præ doloris vehementia consistere, nec filium tunc unicum volens cerne
re morientem, quem de domo recedens nunquam vivum putabat se am
plius revisuram. Hanc in Ecclesia Dominus Johannes Presbiter de an
tiqua Upsalia adveniens lugubrem et lacrimis infusam, et incultam vestibus
advertens, tantæ mœsticiæ causam quaesivit, et didicit ab eadem. Cujus
mulieris miseriam cumulabat, quod sub unius non integri anni revolutio
ne, antea quatuor filios et duas filias amiserat. Consolans ergo flentem
feminam prædictus Presbiter consuluit, quod in Beato Erico fiduciam po
neret, et ipsum pro salute filii invocaret, et ad eum votum faceret pro
salute de vita penitus desperati. Illa itaque secundum Presbiteri consi
lium vovit pro filio, quod limina Beati Erici, ubi sepulcrum est Marti
ns apud antiquam Upsaliam, annis singulis visitaret, quo adjuvaret, et di
ci faceret unam missam in honorem ipsius. Peracto m) officio ad propria est
reversa, cui parvulus, quem ipsa quasi morientem reliquerat, foris occur
rit in curia, at illa de subitatione insperatae salutis vehementer obstupuit,
et ipsum sensu alienatum putavit, et in hospitium reduxit, et tam subitæ
conva-
g) Scliefferus perperam : per iter.
h) Hæcce inter scripta deperdita referimus. Auctor
'venerationis et honoris B. Erici zelator præcipuus’’ in
Mirae. XXV. laudatur. Reliquias S. Erici de Upsalia
Antiqua in iNovam transferri curavit an. 127S die 24
Jan. fatis concessit an. 1276. Filius Johannis Angeli
senioris, cujus ex filia nepos fuit noster Israel Erlan-
di. Ad fidem igitur pronum est, huncce in recensen
do miracula S. Erici multa ex ore et manu Avunculi
sui habuisse. Cfr. qua; in Præf. jam monuimus.
i) Hodie Rasbo.
j) Cod. ]\:o i 5 . Hingolpho.
*) Cfr. Mirae. XXVIII.
Ï) Cfr. Mirae. XIV.
m) Cod. N:o 1 5 : Peraudito.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.