3o4
V. VI. VITA ET MIRACULA
pater pro infirmo filio Beati Erici auxilium attentius imploravit, promit«
tens , quod praedictus Olavus filius suus, si a tam miserabili passione i
beraretur, singulis annis offerret Beato Erico tempore vite suæ unum so
lidum. Qui mox sanitatem plenariam assequutus est, et singulis annis sin
gulos solidos reponens, donec pretium unius vaceae collegerat, emptam
inde postmodum vaccam Anno Domini M.CCC. in festo Beati Laurentii
Beato Erico obtulit, et similiter se facturum reliquo tempore vitae suse
in posterum affirmavit.
XLI.
Cum fames valida annis pluribus plurimos in Suecia devastasset,
rustici ^parochias Belling, Spiccaby rf), et Akirby inhabitantes in
hoc unanimiter optime convenerunt, quod pro temperie aeris a Domino im
petranda, tribus sextis feriis ad suas singuli Ecclesias devote convenirent,
et quod Beato Erico offerent unam aristam argenteam deauratam, si per
ejus interventum Dominus, secundum agrorum exigentiam, serenitatem et
pluviam tribueret oportunam. Optatum effectum mox consequuti sunt vo
ti sui, et quod promiserant, alacriter reddiderunt.

XLÎI.
Retulit Dominus Ragualdus Puke A) quod cum uxor sua Do
mina Katerina duodecim septimanis graviter languisset, et tam longo
langore sic ad extrema deducta fuisset, ut ei jam polliees ligarentur, et
nulla videretur spes evasionis ipsius, ipse pro vita et salute illius Beato
Erico vovit peregrinationem et unum Baldekinum. Mox illa insperate
convaluit plene, et ipse Beato Erico promissum obtulit Baldekinum.
XLIII.
Sacerdos quidam nomine Martinus, Ôningus i) natione, Rector
Eeclesiæ Ebohåred é) de Synodo Upsalensi Anno Domini M°CC.XC. ter
tio ad Ecclesiam suam redire volens, cum iter ageret, equo cadente cor-
ru it, et tam graviter caput suum ad radicem cujusdam arboris illisit, quod
piIleus, quem habebat in capite, ruptus fuit. Tandem de terra surrexit,
et apud quendam Sacerdotem hospitio susceptus est, ubi ex praecedente
ca m sensum perdidit , et mente alienatus jacens per octo dies, nullum o-
mnino cibum suuisit. Hospes autem ejus doloroso ipsius casui valde con
dolens et conpaciens, et de morte timens, votum fecit pro eo, quod si
'er Beatum Ericurn eum Dominus misericorditer sanaret, ille, qui tam gra
viter paciebatur, de uno talento cerae similitudinem sui capitis fieri face
re! et de loco, ubi tunc jacebat, Upsaliam pedes vadens, oblationem
süam personaliter praesentaret. Hoc facto, protinus paciens sanus surre
xit et cum suo hospite eodem sero ad communem mensam comedit, et
vo-
(1) Hodie Spikb o.l, prædinm in paroecia Biilinge. /) Claudus, desideratur in serie Pastorum Edbo-
h{ Sv.Senator i3oo, i3o8. Uggla RâdsL. p. 16. ensium, ap. Radloff, Descr. Roslague, f. I. p. i 9 3.
cfr Stiernman Iiöfd. M. p. 269. g) Edbo, paroecia Roslague.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.