I. CHRONICA
quem Brutus et Cassius occiderunt; cui Antonius volens succedere occi
sus est a se ipso, Claudius Cæsar a Cajo Caligula, Cajus a suis prætoria-
nis, Otto manu propria, Vitellius aliena; Domitianus, qui B. Johannein
damnavit, et in Pathmos insulam relegavit, a Senatu damnatus est et in
palatio interfectus. Aurelius Commodus supra modum libidinosus in do
mo strangulatus interiit. Huius successorem Ælium Pertinacem Julianus
occidit. Idem Julianus apud pontem Molinum occisus est. Macer vero
Macrinus succedens Antonino, in tumultu militari animam gladio exhala
vit. Marcus Aurelius huic successit, et cum matre sua gladio cecidit.
Marco successit Alexander, Alexandro Maximus Julianus, Maximo Juliano
Gordianus, et istorum trium quilibet vitam gladio terminavit. Philippus,
cum lilio, a Decio fraudulenter occiditur. Decium, cum lilio suo, Bar
bari occiderunt. Huic Gallus et lilius Volusianus successerunt, et ambo gla
dio ceciderunt. His successit Valerianus, qui a Rege Persarum captus et
perpetua servitute damnatus, morte turpissima diem clausit. Post hunc
Quintilius imperator occisus est. Aurelius a Deo percussus ( g), Probus mi
litari tumultu interemptus, Diocletianus ab imperiali dignitate depositus,
Julianus Apostata B. Mercurii lancea coelitus interfectus est h). Valens,
B. Ambrosii persecutor, a Gothis in casa, qua se meticulose absconderat,
est combustus. Tales sunt exitus divitum et magnatum, unde, Valerio
Maximo teste, desiderabilior dicitur esse diviti certitudo mortis, quam in
ter varios et terribiles vitæ casus pendere ad ambiguum imminentis exitii.
L I B E R I.
Chronicam regni Gothorum utcunque scripturus, et qui Archipræsules
Upsalensem Metropolim rexerunt, cum Regibus illic praesidentibus, vel
brevi relatu dicturus, exordium narrandi a Christi sacerdotis et regis na
tivitate ex Virgine sumendum institui, prout rex regum et sacerdos in
aeternum de utroque principatu scribentem dignabitur illustrare. Quam
vis enim multi reges in regno ipso tempora illa praecesserant, quod a
temporibus Zaruch, proavi Abrahæ patriarchæ a), sumsisse narratur i-
nitium, de his tamen, qui Christi nativitatem praecesserant, modicum
aut nihil judicam tangendum. Tum, quia gentilitatis errore detenti, ea
quæ gesserunt, etsi torte quoad aliquid magnifica et præclara, non tamen
secundum scientiam, nec in inagna parte fidelibus reliquerant imitanda*
tum quia de gestis eorum in chronicis autenticis nihil saltim b') notabi
le reperitur expressum; tum ex caussis aliis alibi copiosius explicatis.
Juste igitur a tempore, quo nato in Betlehem Domino Salvatore tres re
ges orientales, postea sacerdotes totius gentilitatis, in confessione et ho-
magio nati Regis Monarchæ primitiæ, velut nuncii speciales, mysticis eum
muneribus honorantes, ut Deum et sacerdotem et regem, ut puta, in quo
omnis
') Ex Historia S. Olavi Rhylhmica Svecana
n a m imi n ni **
Ex
Cod. o addit: de coelo occubuit.
Draap Julianum orh lians marlit v
à) Messenius heic ariiht: et ultra.
b) Messenius, contra fidem Codicum legit:
-tid. Hflrlnrnhii. öth. 107.5. n 10
. . . . ”Svens hjerta gick bratt sunder )
Som Mercurius med Gudz krafft
parurn ferme.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.