3o2
V. VI. VITA ET MIRACULA
XXXIV.
“Item mulieri cuidam de parochia Gir istum quae muta fuerat per
biennium, per merita martiris sui loquelam reddidit gratia Salvatoris quar
to vel quinto die Paschae hoc Anno. Hoc ideo vobis scribo, ut Deo pro
hiis devote gratias referatis.“ *)
XXXV.
Hemmingus de Ekby quinque diebus de vita sine verbis et
loquela jacuit, desperatus vidit in visione Beatum Laurentium indutum
tabardo y) coloris grisei venientem ad se et dicentem: sanaberis. Et sta-
tim intirmus audientibus omnibus prorupit in verba dicens et post in bre
vi convaluit, et pro recuperata salute optulit unum eqvum.
XXXVI.
Katerina de parochia Iristum %), habuit pedem et partem tibiae
marcidam, ita quod sola cutis sine carnibus tibiae inerat, et hac molestia
triennio laborans, impotens fuit ad ambulandum : quæ pro sanitate recu
peranda votum ad Beatum Laurentium fecit, et sanitatem recuperavit,
et pedem cum tibia de cera facta in festo Beati Laurentii personaliter
optulit «).
■ ' f* : 1 • XXXVII.
Anno Domini MCC. nonagesimo nono Andreas de Selnum b )
duodecim septimanis decumbendo languerat. Qui facto voto Beato Erieo
statim tantum convaluit, quod ad limina Beati martiris cum oblatione in-
dilate venit.
XXXVIII.
Eodem Anno Saxo t), Castellanus Stokholmensis, vovit candelam
de talento ceræ , et a gravi infirmitate liberatus, votum complevit.
XXXIX.
Eodem Anno Sederius 0 de parochia Wax aid a gravi oculorum
dolore asseruit se Beati Martiris meritis liberatum.
XL.
Olavus de parochia Hud dunge de se ipso refert assertive, quod
cum esset puer septennis, anno et dimidio alienationem mentis passus
est. Cumque pater et propinqui inde plurimum gravarentur et dolerent,
pater
x) Hæc cum antecedenti N:o XXXIII conjungenda, non pertinet, cfr, Ed. Schefleri, p. 186.
y) toga laxa, vel tunica longa. 6) Cod. i 5 . Sölnum. Solna paroecia prope Hol-
z) Ihrstu, in Vestmannia. miam.
a) Cum Scheffero omisimus Ilymnum S. Bern- c) Saxo Keldorson. v. Stiernman Höfd. M. p. 2.
hardi, quem Codd. nostri heic habent. Ad materiam d) Cod. i 5 . Gerdarus.