3oo
V. VI.
VITA ET MIRACULA
XXXI.
Vir quidam nomine N. habitans in parochia Vax aid similiter et
subito mutus et amens effectus adeo ut præ furia propriam uxorem gravi
ter vulnerando vellet occidere, a suis capitur, et ligatur, et sic ad Eccle
siam Martins «) deportatur. Et cum ibi aliquamdiu iacuisset, meritis San
cti sensum integrum recepit, et remansit mutus. Cumque perseveraret
orans, et gemitus et voces confusas crebro emitteret, tandem in nocte
Beati Johannis Baptistæ, dum Te Deum in matutino cantaretur officio, no
bis astantibus et audientibus, precibus martiris reddito sibi linguae officio
loquebatur expedite et recte. Hoe miraculum in sequenti die supradictus
vir in statione publica promulgavit, et hujus omnis, quæ aderat, testis
est ecclesia.
XXXII.
Mulier quædam in Dalum nata, Lina v ) nomine, dum quippiam
servilis operis^in die Dominica, contempta solempnitate, sæpius ageret, in
poenam potius subito lumen oculorum amisit. Quæ cum plura Sanctorum
loca peregrinando visitasset, ut visum reciperet, auditis Beati Erici mi
raculis, devenit tandem ad Ecclesiam Upsalensem, et ibi aliquamdiu ma
nens et nihil proficiens cum recessisset, ammonita in sompnis, iterum
rediit. Instabat tunc festum Beati Laurentii, qui supradictæ Patronus
est Ecclesiæ, annusque orbitatis pauperculæ illius vicesimus volvebatur.
Cumque inter sacras vigilias ante sanctum corpus afflicta plurimum lacri
mando in oratione pernoctaret, ac die sequenti dum in sollempni pro
cessione, ut moris est, capsa martiris circa Ecclesiam reverenter deporta
retur, ad valuas Ecclesiæ ante ipsum scrinium flebilibus vocibus Dei mi
sericordiam et martiris adjutorium prostrata flagitabat, et ecce, subito a-
perti sunt oculi ejus, erumpente ex eisdem primo modico sanguine, et ac
clamabat, se omnia clare videre in circuitu, et primo ac praecipue fere
trum Sancti. Hanc omnis multitudo, quæ tunc aderat, et cæcam prius
viderat, et nunc illuminatam, super tanto et tam palam facto miraculo
glorificabant Dominum et Martirem ejus. Nos vero, una cum Capitulo no
stro, et aliis viris religiosis, et Clericis discretis, omni qua potuimus dis
cretione et sollicitudine prævia, diligenter examinavimus hoc miraculum,
et rei gestæ veritatis testimonium perhibemus.
XXXIII.
Anno Domini Millesimo CC°LXXVII. sic scripsit mihi presbyter
dominus Ôarus: „Canonicis Upsalensibus Salutem. Hoc miraculum egit
divina omnipotentia meritis Beati Erici Regis et Martiris sui ad suam glo
riam hoc anno in die Paschæ hora quasi prima in Ecclesia Upsalensi.
Scilicet quod quendam de Helsingonia Scolarem, qui a festo Beati Mar
tini usque ad pascha Domini quasi incurabiliter languerat infirmitate, et
sensu penitus privatus fuerat, cum jam dictus infirmus de consilio dome
stici sui infra hostium Ecclesiæ Upsalensis delatus fuisset, pristinae re
stituit sanitati.« XXXIV.
u) Seil. Upsftlia antiqua, p) Reg. Ups. manu recentiore; Lucia.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.