ag8
V. VI. VITA ET MIRACULA
per ipsius merita Dominus conceptum suum vivum nasci concederet, ipsa
Beato Erico unum aureum offeret. Tempore igitur oportuno puellam
vivam peperit, unde Deo et Beato Erico gratias agens votum suum gau
denter implevit.
XXVIII.
Cum ingentis incendii vorax flamma silvam juxta Ecclesiam Gutta-
rôr p) anno Domini MCCXCIIII. circa Pentecosten vastaret, et ventus
validus ignem domibus sacerdotis, quae vix ad jactum lapidis a silva dicta
distabant, appropinquare faceret, Dominus Nicolaus, qui tunc illius ec-
clesiæ Rector erat, invocavit auxilium Beati Erici, ut domos Ecclesiae ab
ignis periculo liberaret. Et ecce mox contrarius ventus venit, et flam
mas a domibus Sacerdotis repulit, et curia (sicut praedictus Dominus Ni
colaus Upsaliæ in Synodo narravit) ab illo incendio illæsa permansit.
Cum etiam maxima pars curiæ Domini Lidhinwardi q), Norabyr) pro-
pe Upsaliam, combusta esset, invocato Beato Erico, pars magna dictae cu
riae (sicut refert Domina Margareta uxor Dni. Lidhinwardi) miracu
lose fuit ab incendii periculo liberata.
XXIX
Puer quidam parvulus Siguattus nomine, in Parochia Vilabiår-
ghum, de villa Grillaby /), infirmatus, tandem ad extrema dedu
ctus est. Cumque a cognato suo, Sacerdote dictæ Parochiæ, et a suis in
ter manus levaretur et nihil in eo vitalis caloris, motus aut sensus si
gnum penitus remaneret, facto pro eo voto, meritis Beati Erici, revixit
spiritus illius, et pristinae redditus est sanitati.
XXX.
Vir quidam in Arusia /) in domo Domini Vidikini mercatoris,
gravi infirmitate correptus, ad mortem usque adeo perductus est, ut jam
elingvis factus, clausis oculis sine sensu et motu per diem jaceret exani
mis. Cumque a circumstantibus mortuus putaretur, et missum esset pro
heredibus, ut ipsius de funere, exequiis ejus, ac hereditate ordinarent,
hospes supradictus votum pro eo emisit ad martirem gloriosum; cumque
mane jam facto ingrederentur ad eum, vident viventem, quem quasi mor
tuum reliquerunt, erectum in lecto, sedentem, et alloquentem eos, et
gratias agentem Deo, qui eum de mortis januis clementer eripuit per me
rita martiris gloriosi. Hoc miraculum dictus mercator et qui aderant in
Upsalensi ecclesia, coram Clero et populo publice protestati sunt.
XXXI.
P) Cottrora, annexa ecclesia NSrtunai
q) Cod. i5. Leonardi. Cfr. Mirae. N:o XLIV.
rj CocL N:o i5. Norbi, hodie Norby.
bitur.
'*) Hodie Grillby in paroecia Willberga.'
t) Arosia et Upsalia a Nostro promiscue seri-