V. VI. VITA ET MIRACULA
296
lensis, venerationis et honoris Beati Erici zelator praecipuus mandavit ei,
quod pro salute recuperanda corpus Beati Erici, quod tunc in antiqua re
quiescebat Upsalia, visitaret, et ibidem in honorem sancti Martiris unam
candelam offerret; tradidit etiam ei Antiphonam cum versiculo et colle
cta, quæ de glorioso Martire frequenter recitare deberet. Ille igitur qui
longa et gravi aegritudine fere defecerat, jussa complevit i), et plenam pau
cis postmodum evolatis diebus obtinuit sanitatem.
- 1 ' • »
XXVI.
Gloriosissimi Sveuorum Gothorumque Regis Magni filius, Birge-
rus Rex illustris, gravi et diutino langore defecerat in tantum, ut con
sumpta carne cutis ejus aresceret et membra tenella vix sibi invicem cohae
rerent, pariter et nullus in eo vigor virium remaneret. Cumque sic per
annum momentis pæne singulis ad occasum m) tendere videretur, accidit
ut ipsum nocte quadam subito gravissima gutta vehementer invaderet, et
in tantum vexaret, quod custodes sui, de vita ipsius penitus pæne despera
ti, putarent eurn denuo moriturum. Paedagogus autem ejus Dominus Ka-
rolus Thysche n) y tunc primus inter custodes regii corporis, remedia
humana tanto periculo subvenire posse diffidens, ad divinum se convertit
auxilium & instanter invocans sanctorum Olavi et Erici Regum et Mar-
tirum et Beati Nicolai conféssoris patrocinia, pro liberatione et salute Re
gis votum vovit peregrinationem et oblationem. Mittens autem sortes, an
voti oblatio S. Olavo, vel S. Erico, vel Beato Nicolao redderetur, statim
sors Beati Erici tribus vicibus evenit. Ipsius ergo adjutorium coepit spe
cialiter instantius invocare. Et ecce continuo facta est manus Domini
super infirmum, et mox sensibiliter cessavit guttae molestia, et in brevi
totus langor a regio recessit corpore, et ipse supra spem cito plenam ob
tinuit sanitatem. Praedictus igitur Dominus Karolus et duo milites alii
factum pro Domino Rege votum complentes Anno Domini M°CC°XC
secundo in festo Beati Erici, cum sollempni oblatione Domini Regis de
Slokiioimis inierunt pedes Upsaliam et in statione publica super praedi
cto gloriosi martiris Christi beneficio perhibuerunt testimonium veritati.
Sæpedictus etiam Dominus Karolus a gravi ægritudine et longo dolo
re oculorum, qui ei pæne omnino caecitatem induxerant, per Beatum Eri-
cum curatus est et liberatus plenarie, sicut ipse in praedicta statione coram
omnibus est testatus.
XXVII.
Nobilis quædam et devota Domina Helga, uxor Domini Rörici
Byrgirsson 0), cum bis, sicut cuidam religioso retulit, conceptum foe
tum abortisset, et gravida item tertio simile quid eventurum sibi nimium
formidaret, Beatum Ericum præcordialiter invocavit, promittens quod si
per
/) Cod. Ups. N:o i5 addit: sine mora. nicns.” R. Sv. Senator, Advocatus Stockbolmensis i3 0 8
m) Idem Cod. ad mortem. ob. i3i4. v.Stiernman, Höfd. M. p. 3.
w) Sic Cod. i5 et Svec. Metaphr. recte. Reg. Ups. o ) Röricus Birgersson (af Eka-slägten) Ecmes R.
male: fburche. Carolns Thydiskse, ”dictus 'Iheoto- Senator i2gi, i3i8. cfr. TibelJ, Seraph. Ord. Hist. p. iqa

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.