294
V. VI. VITA ET MIRACULA
Vicini autem et cognati de casu tam miserabili stupefacti venerabilis me
morise Dominum Fulconem g), Upsalensem Archiepiscopum, qui in vi
cino erat, adierunt, consulentes et inquirentes, quid de corpore miseri fa
cere deberent, quem jam mortuum reputabant. At ille, qui puri semper
cordis erat et super afflictos pia gestans viscera, quaesivit, si in eo adhuc
vitalis spiritus remaneret? quibus respondentibus, quod sic, licet exiliter,
utputa qui spirabat per locum vulneris, ire monuit eos, ut votum pro eo
facerent ad Beatum Ericum, quatenus ejus meritis ei, qui in ultimo erat
spiritu constitutus, divinae miserationis habundantia subveniret. Ipse
etiam oratorium süum mox ingressus pro misero humiliter preces funde
bat ad Deum* Votum vovens, quod si praedictus vir periculum perditio
nis evaderet, ipse ad honorem Dei et dicti martiris missam sollempniter
decantaret. Quo facto vir dictus sensus recuperavit integritatem, et
perfectam sui corporis sanitatem adeptus in brevi, et in sequenti festo Beati
Erici sanus comparuit, signum miraculi evidenter in se praeferens, dum
ejus in gutture cicatrix modica appareat ad modum fili coccinei, ad lau
dem et gloriam Domini nostri et extollendum praeconium martiris glo
riosi A).
XXIV.
Eodem Anno in Jæmtalandia puer quidam quatuor vel quinque
circiter annorum, dum nudis pedibus æstivo tempore incederet, spina
quædam tibiam ejus circiter cavilla pedis subintravit. Cumque ex hoc ti
bia miserabiliter intumesceret, et miserabilius putrefieret in tantum, ut
carne decidente nervi et fere nuda ossa remanerent, pueroque jam mortis
immineret dispendium, nec medicinae sibi remedia subvenirent, matre e-
jus emittente votum, ut limina Beati Erici in Upsalia visitaret, puer a
periculo mortis liberatus est et restitutus est integerrimae sanitati. Quæ
votum complens Upsaliam venit in sequenti Cœna Domini, deferens se-
cum unam tibiam argenteam, ad perpetuam memoriam miraculi perpetra
ti. Hæc duo miracula publicata fuerunt in festo ejusdem martiris glorio
si Beati Erici in Ecclesia Upsalensi* praesente illustri Rege Sveorum Ma
gno et Domina Regina uxore, et magna nobilium et populi multitudine
sexus utriusque Anno Domini M°CC°LXXVII. Eodem etiam die venit
vir quidam fide dignus Upsaliam deferens secum duo signa pedum de cera
facta, qui se a tumore pedum miserabili ad invocationem Beati Erici as
seruit liberatum.
XXV.
Israel filius Erlandi *), cum Scholas Lincopiæ frequentaret, quar
tanae febribus annis tribus et dimidio laborabat. Cum autem gratia visi
tandi parentes A) de Ostgocia redisset in Sveciam, F.ulco avunculus suus
bonae memoriæ, tunc Archidyaconus et postmodum Archiepiscopus Upsa-
lensis
S) Cfr. Mirae. XLIV. i) Cfr. quæ supra in præf. monuimus.
h) Heic subsistunt Miracula in Breviario Upsaliemi. k) Cod. Ups. JN:o i5 addit: et propinquos suo*-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.