ERIGI OLAI
pulusque subjectusj in hac dubietate perplexus* nunc hunc, ntinc illuni
recognovit pro domino ; unde difficile videbatur in ordinem ponere, qui
Reges secundum decursum temporis gubernassent. Tum» etiam qüia pro
pter discordiam et controversiam, quæ communiter iii regno viguerat, et
semper proh dolor viget ! et propter Regum ipsorum ty rannidem et inordi
natum regimen, principatus fuerat saepissime et multipliciter variatus,
ipsis aliquando ejectis a regno, aliisque medio tempore substitutis, ac ite
rum prioribus revocatis»
Est enim Gothorum genus ambitiosum et avidum exaltari, sed à d re
gendum ineptum, ac Judaicae dissensionis, et Romanae partialitalis simil
limum; ideoque similibus cum eis incommodis miserabiliter conquassatum»
A principio enim multum abundabat in populo, ut terra propria sua ha
bitatore repleta, gentem suas per multas distribueret nationes. Sed pro
pter dissensiones et controversias, ac bella continua intestina, sic exhau
serat vires suas et populum, ut pro magna parte ab exteris regio habitare
tur. Similis jam civitati Cannenarum /), quam promiscue gentes inhabi
tant et bello perenni laborant. Hoc est enim dissensionis et controversias
stipendium, is ambitionis effectus. Ambitio subtile malum, secretum Vi
rus, pestis occulta, livorum parens, vitiorum origo, criminum fornesj cor-
dium exeoecatrix. Ex hac enim homines invicem invidentes, invicem pro
vocantes, exercentur ad odia, ad injurias animantur, armantur ad lites,
cavillantur ad dolos, feruntur ad detrectationes, ad maledicta prorumpunt,
opprimunt inferiores et a fortioribus opprimuntur. Ambitio ambientium
crux, omnes torquens et omnibus placens, omnibus plus amatur. Nil a-
cerbius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales
crebrius invenitur. Quid vero hunc vermem fovet aliud, quam mentis
alienatio et oblivio veritatis propriæque salutis neglectio. Regibus enim
et potentibus, praeter moriendi genus publicum, frequenter est mortis oc
casio, gladius aut venenum, quorum pauci inveniuntur, qui morte com
muni decesserant. In primis occurrit Rex Saul, electus et bonus, et non
erat vir de filiis Israël melior illo; sed hoc ante regiam dignitatem. Por
ro post susceptum imperium, cum Domini mandatis non obtemperasset,
lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset
Saul regein super Israel, donec Dominus diceret Samueli: usque quo tu
luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israël; providi enim
mihi regem in filiis Isai. Et, pugnantibus Philisteis, totum pondus proe
lii versum est in Saul. Arripuit itaque Saul gladium suum et irruit super
eum, infelici morte mulctatus. Accedat Eia, Rex Israël, filius Baasa ,
quem occidit Zamri, servus ejus, et regnavit pro eo. Sed et Zamri, cum
domo regia, se succendit. Azaël strangulavit Regem Benadab, et eidem
in regno successit. Rex Joas a duobus servis suis occisus est. Sellum, fi
lium Jabes, percussit Jeroboam, Regem Israël, et regnavit pro eo. Eia
interfecit Pacco, et pro eo regnavit. Rex Ammon a duobus servis, Rex
Josias, filius Ammon, a sagittariis, Joachim Rex, filius Josiæ, aNabugdono-
s°r interemptus est. Zedechias ab eodem orbatus est oculis, et tandem
morte turpissima condemnatus. Si tædiosum est audire de Regibus Ju
daeorum, Romanorum Principum gesta producantur in medium. Et a Ju
lio sumatur initium, qui primus Imperatoris nomen et officium usurpavit,
queni
f) Cananeorum.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.