Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

5*9* V. VI. VITA ET MIRACULA 
liquoris infusum ori deglutivit, et loquelam statim sic recuperavit, quod 
ab astantibus intelligi potuit* In crastino autem, hoc est in die Sabbati, 
ad missam de Beata virgine in capellam suam duci se fecit, et tunc magis 
verba proferre potuit, sed quæ volebat dicere, totaliter exprimere nequivit. 
Sequenti vero die Dominico transivit usque Ullathunir f) et inde indie 
Lunae in exaltatione S. Crucis usque Upsaliam peregre profectus est; su 
pra dictis fratre Israele, Domino Haquino et Kanuto implentibus vo 
tum quod fecerant. Ipse autem Dominus Magnus juxta domum lateri 
ciam Fratrum minorum de navi discessit, et qui vix ad magnum spatium 
ab Ecclesia Cathedrali distantem, modicum spatium alienis posse duci 
manibus putabatur , per se nudis pedibus, comitatus XX famulis et am 
plius similiter incedentibus, ad reliquias Beati Erici accessit, et illic 
plenius usum loquendi recuperavit, et pretiosum obtulit Baldekinum Mar. 
tiri glorioso. Prædictum miraculum contigit Anno Domini M°CC°XC° 
tertio. 
XXI. 
Dominus Martinus Presbiter Ecclesiae Löst um rf) narravit, quod 
quidam Parochianus suus, Olavus nomine, gravissimum a festo Paschae 
usque ad festum Beati Olavi patiens dolorem capitis, vovit se limina Bea 
torum Olavi et Erici visitaturum, si per illorum interventum Dominus 
illi desideratam tribueret sanitatem. In nocte igitur Beati Olavi cum 
paululum dormitaret, apparuit ei reverenda quædam persona, dicens ei, ec- 
ce, sanus factus es: Ideo ad Sanctum Ericum venire, et unum solidum 
albae monetae, quem habes, offerre debes. Evigilans ille plene curatum se 
statim sensit, et votum suum Anno Domini M°CC Ü XC° quarto in festo 
Beati Laurentii devotus implevit. 
XXII. 
Praedicti etiam Domini Martini presbiteri bos cadens in terram su 
bito mortuus putabatur, et nullum in illo apparuit vitae signum, nisi quod 
alter oculorum illius modicum palpitabat. Cum autem famuli cum cul 
tellis pe es jacentis arriperent, quasi corpus exanime excoriaturi, ut usi 
bus hominum magis quia occisum, et non quia per se mortuum, haberi 
aptum, possessor eum Beato Erico, si mortem evaderet, permisit. Cessant 
paululum famuli ab excoriatione, et bos movere se fortiter coepit, post 
modicum et plene convalescens Beato Erico in festo Beati Laurentii ob 
latus fuit e). 
XXIII. 
Vir quidam in Parochia Walum/) in tantam mentis alienationem 
mcidit, ut manu propria guttur sibi horribiliter incideret per transversum. 
Vi- 
/} Wåhla. 
c) Ullluna. 
d) Löf*U.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.