Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

290 
V., VI. VITA ET MIRACULA 
ejus, neque pedes, neque lignum interjectum inter fauces ejus extrahere, 
ne sibi vel aliis crudeliter noceret. Protinus illa ad jussum Sacerdotis oculos 
in coelum dirigit, liberationis suæ signum indiciis quibus poterat lacrimabi 
liter manifestabat. Solventes vero sui manus ejus, sacerdos ille denuo, ut 
evidentius experiretur certitudinem miraculi, iterum dixit illi, conjun 
ctas manus cum oculis ad cœlos attolle, denuo gratias agens. Quam et 
illa subito jussionem explevit et per fenestram domus aspiciens ad libera 
torem suum oculos suos dirigebat. Tertio vero solventes pedes ejus, et 
lignum de faucibus ejus extraxerunt. Mira res stupendo digna miraculo, 
et posterorum memoriæ commendanda ! Nam inspicientes in os ejus, lin 
guam illius, quam prius morsibus dentium dilaniatam et consumptam ac 
sanguine defluentem viderant, extrahentes ita sanam et incolumem ac 
mundam reperiunt, ut nec cujusquam vulneris vel laesionis in ea signum 
vel vestigium penitus remaneret. Sicque mulier illa usu rationis plene 
recepto pristinae reddita est per omnia sanitati, nisi quod muta permansit 
per dimidium fere annum, nescimus quo occulto Dei judicio, nisi quod 
in ea amplius voluerit Dominus glorificare Sanctum suum. Nam instante 
et illucente die passionis Martiris gloriosi, mulier illa cum omni familia 
sua ad Deum et sanctum suum ex toto corde conversa flagitabat, ut qui 
usum rationis et linguam illam sanatam præstiterat, et facultatem lo 
quendi misericorditer reddere dignaretur, et ecce subito solutum vinculum 
linguae ejus, et loquebatur recte, benedicens Deum, gratias agens ei, qui 
eam a tot et tantis doloribus liberavit; per merita et invocationem mar 
tiris gloriosi. Istud miraculum publice promulgatum est in Synodo Up- 
salensis ecclesiae. ! 
XX z). 
Nobilis vir Dominus Magnus, Johannis Angeli filius a), cum 
Cpsaliain in lesto nativitatis S. Mariae venire disponeret, de Prntliam lA 
praedictorum sex dierum tempore nullum omnino cibum vel potum sum- 
sit. unique quia nulla spes evasionis ipsius videretur, et de necessariis 
pro .unere et exequiis tractaretur, frater Israel, filius sororis ejus, et 
Dominus Haquinus Sacerdos ejusdem, et Kanutus Cubicularius suus 
voverunt, quod Upsaliam de Flôtasund irent nudis pedibus, si Do 
minus infirmo, de cujus vita desperabatur, sanitatem conferre dignaretur, 
ut aliqua verba loqui posset, et ordinare pro salute animae suæ quæ sibi 
placerent. Post modicum infirmus aliquantulum dormitavit et citius evi 
gilans sexta die aegritudinis tantæ circa horam vespertinam modicum quid 
num cima JN T ä s’’, in eadem sita pa 
Ambo ili. familia! ÜeGeerianæ propria.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.