Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

288 
v. VI. VITA ET MIRACULA 
#) Hacksta. 
y) Schtfferu* male : actioni. 
erant mulieres matrem reviviscere, ex virtute miraculi, majorem in Do 
mino fiduciam assumentes, pietatis affectu commotae votum voverunt Do 
mino , ut qui matrem a mortis periculo liberavit, filiae ad tantum vitam 
daret, ut Baptismi gratiam consequeretur. Quo facto, continuo adest virtus 
Domini, et qui in facie prothoplausti inspiravit spiraculum vitae, corpus 
culo puellae mortuo et recenter nato spiritum vivificantem misericordi 
ter inspiravit. Videntes autem jam dictae Matronae, quæ aderant, spiri 
tum vitalem paulatim per membra puellae succrescere, ac ipsam, quæ ve 
raciter mortua erat, veraciter jam viventem, periculum mortis timentes 
juxta formam Ecclesiae baptizaverunt eandem, nomen Elenæ eidem impo 
nentes, quam post tres menses sanam et incolumem vidimus omnes, qui 
fuimus testes miraculi. Hoc autem miraculum probatum et examinatum 
est apud Arusiam in Ecclesia fratrum minorum, praesentibus ministro et 
custode, et Abbatissa de Sco, Archidyacono, et Praeposito et Domino Ja- 
cobo et aliis quam plurimis clericis et laicis, attestantibus haec duabus ma 
tronis fide dignis et honestis, qui hoc miraculum viderunt et huic per o- 
mnia affuerunt. 
! 
XIX. 
Mulier quædam in parochia Hacastumx) in villa quæ dicitur Hei- 
g ist er, occulto Dei judicio in tantam mentis incidit alienationem, ut etiam 
linguam suam propriis dentibus mordendo discerperet, et se ipsam pro 
priis manibus impetendo, sæpius vellet occidere. Quam sui ligantes ma 
nibus et pedibus, etiam ori suo, ne sibi vel aliis noceret, interjectis fau 
cibus lignum imposuerunt, ne, ut dictum est, sibi et aliis linguam hor 
ribili morsu praecideret. Accersito igitur ex devotione sacerdote parpchi- 
ali, consilium super hac calamitate humiliter expetunt et requirunt. Ille 
vero sicut vir discretus ad memoriam reducens, quod gloriosus ille Mar- 
tir Domini super hac passione curanda specialem a Domino gratiam ob 
tineat, sicut multorum daemoniacorum sanationes clarius attestantur, 
Beati Eriei specialiter in hiis dixit auxilium requirendum. Nec mora, in 
vocatur Sanctus, fiunt illi vota et subito manus misericordiae Domini su 
per illam. Nam mulier, quæ præ doloris vehementia et immundi spiri 
tus vexatione prius sompnum capere non poterat, ad modicum clausis 
palpebris obdormivit, atque iterum apertis oculis circumstantes quodam 
leniori intuitu aspexit, ita quod perpendi posset, ex eo ipsam subito a dae 
monio liberatam. Nam advenientes prius tam horribili perterrebat intui 
tu, quod haud dubium esset, daemonium habitare in illa. Verum circum 
stantes attoniti y~) propter tam subitam miraculi novitatem, nec tamen 
ausi solvere manus ejus, quas prius, dum patiebatur, vix octo homines 
poterant continere. Sed accedens ad eam supradictus sacerdos, ait illi, fi 
lia, si liberata es ab infirmitate tua, gratias age Deo altissimo, qui te per 
merita Beati Erici liberavit, et hoc liberationis tuæ nobis erit signum, si 
modo oculos ad coelos levabis. Nondum autem audebant solvere manus 
ejus,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.