a86
V. VI. VITA ET MIRACULA
XV.
Anno Domini M.CCC. tertio, cum frater Petrus ordinis Praedi
catorum, Prior provinciae Daciae, sicut ipse pluribus Fratribus retulit, de
Skeningia, celebrato ibi provinciali capitulo, intendens stagnum Vætur/)
transire et Scaras proficisci, cum esset apud Aluastrum s) monasterium or
dinis Cisterciensium, prope ripam praedicti stagni, nimia tempestate prae
peditus ibi moram facere cogebatur. Invocato autem patrocinio Beati E-
rici contra spem omnium subito cessavit tempestas, suffragio Beati Erici,
illius virtute, qui imperat ventis et mari, et mox cum maxima tranquilli
tate transivit aquam illam, quod jam tamen monachis et ceteris aliis im
possibile videbatur.
XVI. t)
In Stabby, in parochia Giristum, filia Ingevaldi, Ulvilda qua
tuor annorum cadens de tecto quodam mortua jacuit uno die, et facto ad
sanctum Ericum pro ea voto, revixit Anno Domini M.CCC. quarto, et
quatuor marchas cerae ibi obtulit.
XVII.
Anno Domini M.CCC. quinto Domina Ragnborgh, uxor Domini
Fulconis in Fano y), in partu de vita periclitans vovit quod de Flôte-
sund w ) iret pedes Upsaliam, et in honorem Beati Erici talentum ceræ
offerret, si a partus periculo et discrimine mortis liberaretur. Quæ mox
prolem genuit; sed proles mortua videbatur a præsentibus, nec aliquid
vitæ signum in corpusculo edito horis pluribus apparebat. De quo mater
vehementer dolens, ex virtute et ope martyris, quam in se senserat, pro
fœtu exanimi, Beati Erici auxilium suppliciter invocavit, ut abortivo ejus
interventu vitalem Deus infunderet spiritum, quatenus Baptismi saltem
gratiam consequeretur, votum speciale faciens pro hujus gratia impetran
da. Et ecce subito in corpusculo, quod videbatur exanime, coepit vitalis
spiritus apparere et Baptismum proles obtinuit, etBijrgitta vocata pluri
bus annis incolumis vixit, et mater pro se et prole vota facta complevit.
Haec mihi fratri Israeli retulit Domina Ragnborgh praedicta.
XVIII.
Matrona quaedam dum in partu periclitaretur et de vita desperaretur
ejusdem, matronae assistentes eidem votum fecerunt Beato Erico, ut Do
minus per eius merita morienti conservaret vitam ac laborantem libera
ret a partu, quo facto mulier peperit filiam mortuam. Quæ cum per qua
tuor horarum diei spacium omnino mortua sic jaceret, videntes quæ ad
erant
f) Wettern, lacus Gotliiæ percelebris.
s) Alvastra.
t) In Brev. Ups. et Cod. Vatie, deest.
u ) Giresta.
*') Folke Joansson (Blâ) de Fänö, R. Sv. Senator
i3o6, i5n.
Minne, p. 264.
') Dimidio, et quod excurrit, milliari Upsalia distans.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.