284
V. VI. VITA ET MIRACULA
IX.
Frater quidam, Thomas nomine, de ordine Minorum, Custos in
Suecia />), vir probatae religionis, et notus pluribus, omnium membrorum
tantam incidit aegritudinem et tam gravem, ut se de lecto, in quo jace
bat, nullatenus movere potuit, ab illa gravissima passione liberatus est
subito, sicut ipse coram omnibus in die Beati Erici, dum praedicaret, pub
lice protestatus est.
X.
Puellae cuidam adolescentulæ, quæ quia jam mortua ad involven
dum more fidelium deposita fuerat in pavimentum, ad invocationem paren
tum Beatum Erieum acclamantium, vitam pristinam reddidit clementia
Salvatoris, et hoc miraculum a parentibus ipsius est publice divulgatum.
XI.
Matronam quandam probatæ vite, pro cujus anima juxta morem ec-
elesiæ campanæ pulsatae fuerant, et sacerdos parochialis ad benedicendum
funus accersitus fuerat-, sicut ipse et alii, qui praesentes fuerant, nobis re
tulerunt, vitae pristinae reddidit Jesus Christus, per merita Beati Erici Re
gis et martyris gloriosi.
XII. q)
Dotliir, uxor Frôdhgeri de villa Hunnungaby r), parochia Walby,
duobus annis passa tumorem pedum, et convalescentia desperata quoad
humanum remedium, facto voto ad Beatum Erieum quindecim diebus an
te festum ejus, tantum contra omnium spem convaluit, quod de propria
domo Upsaliam peregre peditando pervenit. Hoc contigit Anno Domini
M.CCC. tertio, circa festum Beati Erici.
XIII.
Virum quendam graviter a demonibus vexatum et in omni medie
tate sui corporis tam gravi paralisi adeo percussum, ut nullis membrorum
officiis in ea parte uti posset, ob merita Beati Erici ac vota astantium
Dominus a praedicta passione misericorditer liberavit, sicut ipse et hii,
qui huic miraculo astiterunt, coram nobis firmiter sunt testati.
XIV.
Quendam etiam alium submersum noviter et in domum cujusdam
mortuum delatum per merita Martyris gloriosi vite pristinae reddidit cle
mentia conditoris. Villas etiam et domus a gravibus incendiorum periculis,
sicut possessores earum nobis attestati, Dominus liberaverat per merita
sancti sui, ut de villa Ekeby evidenter apparet.
p ) Cfr. Mirae. N:o II.
q) In Breviar. Upsal. et Cod. Vatie, de est i
r) Hodie Honingby, in paroecia Wallby, prope
Enecbpiam.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.