I. CHRONICA
i4
pore magnificis actibus et prudentibus responsis et consiliis studebatur*
Insuper et ars magica multum vigebat in terra, cujus artis professores
multa miranda et terrifica facientes, et alios ad stuporem vertentes, etiam
ipsi amplo honore habiti sunt. Sed et sacerdotes idolorum gerebant in
populo principatum. Crevit interim populus Gothorum, et mirum in
modum multiplicatus, extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad
flumen propagines ejus. Creverunt enim Gothi, et quasi germinantes mul
tiplicati sunt ac roborati nimis, impleverunt terram, nec poterat eos ca
pere terra, ut habitarent simul ; erat quippe summa eorum multa, et
nequibant habitare communiter. Continue ergo dilatabatur et extendeba
tur eorum habitatio, sicut in numero populus augebatur, et tanquam ex
alveario examina apum, in remota tandem et distantia loca diffusi, ter
ras circumpositas occupare cæperunt. Unde factum est, ut Scania, Selan-
dia, Lalandia, Fionia, M6n et Falster b ), de posteritate et sanguine
Gothorum incolis replerentur, et post multa temporum curricula potèn-
tiores in eis obtinuerunt regnum, unusquisque in suo loco, et imposue
runt sibi diademata, et filii eorum post eos annis multis c).
Regalis parentelæ successio in regno Sueciæ sive Gothorum,
nullo ordine certo deducta, et nullo scripturae autenticæ invenitur
testimonio comprobata d), saltem usque ad ea tempora, quibus Chri
stianae professionis in terra illa fundata est religio. Quod quidem multis
et diversis ex causis contigisse ratio ipsa demonstrat. Fuerunt enim viri
paucissimi in conscribendis rebus hujusmodi diligentes, qui ea curarent
stili digesta officio perenni memoriæ commendare. Quæ enim in exte
ris nationibus per Gothos sunt gesta, multis viris famosis et autenticis
scribentibus, sic memoriis hominum sunt infixa, ut nullo temporum de
fluxu possint in oblivionem dari, propter multam aliarum nationum dili
gentiam in scribendo. Tum etiam, quia, etsi diligenter quæcunque scri
pta fuerint, ac ab avis et proavis inulto eatenus studio conservata et,
jure quasi hæreditario, ad hæredes et successores transmissa, ad talium ta
men tandem hæredum manus devenerunt, qui consilia seniorum, actus
et gesta minime curantes, nihilque virtutis et prudentiae sapientes, ju
niorum consiliis ut Roboam adhaerentes, pretiosa deposita, quasi puerilia
quædam, et alphabetica scripta ad manus dedere servorum, et inter pue
ros et Ribaldos e) dispergi, et conculcari fecerunt; a longe enim retro
actis temporibus ceperunt Gothi, maxime nobiles et potentes, commes-
sationibus et ebrietatibus vehementissime inservire. Tum, quia exacto
sanguine regio, aut discordia praevalente, cum Reges aliunde cepissent,
illi, occasione accepta, ut gentis nobilitatem redigerent ad occasum et
nomen Regium a sanguine Gothorum auferrent, per subordinates viros
industrios , genealogias ubicunque repertas, subdola calliditate sibi tradi
procurantes, omnem pene regiam posteritatem in oblivionem duxerunt.
Tum, quia propter nimiam amplitudinem Gothicae nationis, in multos e-
rat regio divisa principatus, multique per regionem principabantur, ac
demum ad duo regna principalia tota natione reducta, bellis se continuis
fatigarunt, et nunc unus, nunc alius regni sibi titulum vindicabat, po-
pu-
b) Chron. Rhythm, min. p. s53. cl) Messenius, contra Codicum fidem, legit:
cj lit Cod. 2 . exit proemium. Folia ve- difficulter aliquo ordine certo deducta et raro scri-
ro intermedia chartae puræ a librario heic reli- pturae testimonio comprobata.
cta sunt. e) Nebulones, Gallice Ribauds. Du Cange.