28 a
V. VI. VITA ET MIRACULA
V.
Adolescens quidam, Andreas nomine, de familia Domini Ingiv aldi
deSoland/), divino judicio in tantam mentis alienationem incidit, ut cum
ad coquinam aquam haurire deberet, semetipsum, in præcipitium putei
dando, instinctu diabolico visus est mirabiliter praefocare. Accurentes au
tem famuli illum exanimem extrahentes in domum deportabant, qui duo
rum dierum et unius noctis spacio sine omni motu et sensu quasi mor
tuus sic jacebat. Accedens autem ad eum supradictus Dominus suus, et
videns hoc in juvene miserabile spectaculum, votum pro eo ad Beatum
Ericum faciens, divinam misericordiam et gloriosi Martyris opem pro
misero misericorditer imploravit. Et ecce subito ille motum et sensum
recepit, revixit, oculos aperuit, Sacramentum confessionis petiit et acce
pit, a demonio simul et aegritudine perfecte continuo liberatus. Cumque
a nobis, qui hoc miraculum prout potuimus, diligentius examinavimus,
interrogaretur, quid in illo biduo, quo quasi mortuus jacebat, ageretur cir
ca ipsum, dixit, se circumdatum multitudine nigrarum avium, quæ qua
si m speciem corvorum, nitebantur eundem horribiliter suffocare. Hoc
miraculum sæpedictus adolescens cum hiis, qui praesentes aderant, et quod
actum est, viderant, praesente multitudine Clericorum, Religiosorum ac
Eaieorum, publice protestatus est.
VI.
Puer quidam septennis, Laurentius nomine de Lôghô dum in
campo luderet cum aliis pueris, subita infirmitate correptus, exanimis in
domum patris deportatur, ubi per triduum sine motu et sensu jacens, fle
bile matri et suis spectaculum ingerebat. Pater vero ejusdem, qui causa
negotiorum tunc aberat, domum rediens, et naturali pietate motus super
filio, ad Fratres minores Stokholm recurrit, et ab eis recipit in consilio,
ut se tota devotione ad merita et suffragia Beati Erici converteret, quod
et fecit. Et ecce subito voto emisso, filius parentibus sanus et incolumis
redditus, gloriosi martyris meritis et ejus potentia, qui filium unicum
reddidit matri suæ.
VII.
Puella quædam de Heising on ia »), quæ satis enormiter contracta,
non ambulare, sed serpere vix potuit miserabiliter, ob devotionem paren
tum et merita Beati Erici erecta est et sanata, quam omnis multitudo sa
nam et incolumem in festo Beati Laurentii o) vidit procedentem.
VIII.
Puellæ, quam mater mortuam peperit, vitam reddidit, et matrem
simul a partus periculo liberavit, quam puellam postea multi vidimus sa
nam et incolumem.
l ) Sollentuna, paroeeia prope Holmiam’
m) Lolii, insula paroeciam constituens.
n) Breviar. Upsal. Helsingiai
°) Oie 10 Angusti.
IX.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.