û8o
V. VI. VITA ET MIRACULA
tyrem suum. Et ecce subito manus divinæ misericordiae super eum , et
sentiens se a dolore allevatum, arrepto baculo solus de lecto surgere conatur,
tamquam adhuc diffidens sibi. Sed cognoscens se omnino liberatum, reje
cto penitus baculo, erectus et sanus stetit et ambulavit, ingrediens et e-
grediens cum fratribus suis, magnificans ac laudans Deum , et gratias agens
glorioso Regi et Martiri. Hoc miraculum diligenter examinatum est et
probatum, praesentibus fratre Nicolao ministro fratrum minorum Daciæ,
fratre Tliomae) custode fratrum minorum Sveciæ, et Gardiano domus A-
rusiæ, et aliis quam pluribus. Sæpedictus etiam frater apud Arusiam in
statione sollempni in nativitate Beatae virginis hoc idem miraculum di
vulgavit /), quod paruo post Rex et omnes Prælati et nobiles Sudercopiae
Sveeiæ sanatum viderunt g).
% . •>
III.
Sacerdos quidam vicarius Domini Raguasti de Nårthathunum /z),
Ingemundus nomine, in die sancto Paschae vocis usum amittens, elinguis
factus est. Cumque sic aliquo tempore perseveraret, timebat vehemen
ter, quod omnino perpetuo mutus fieret. Et ecce, instabat dies natalis
sollempnis Beati Erici, dictus vero Raguastus Sacerdos, audita item ex novo
fama miraculorum ejus, devote et constanter suadebat vicario suo, ut mi
sericordiam Domini per merita Beati Erici invocaret, addens, ut quia na
talis erat martiris, missam, si saltim legere possit, ad honorem ipsius ee-
lebraret. Cumque hoc ille se perficere diffideret, utpote cujus neque vox
neque loquela audiebatur, confidens tum in ope martiris, ad instantiam Do
mini sui, vestibus sacris se induit: et dum ante altare ut moris est, con
fessionem diceret, subito reddita est ei vox, ita ut a circumstantibus audi
ri posset. Cumque eam ille gratiam a Domino sibi factam sentiret, qui
prius nec missam legere, nec loqui quicquam poterat, in laudem Dei pro
rumpens, missam clara voce in gratiam martiris decantavit. Sic Deus qui
semper est mirabilis in sanctis suis et gloriosus, dum antiqua signa inno
vat, qui olim aperuit os Zachariæ Prophetæ Domini, aperuit os hujus
per merita Regis et Martiris sui.
IV i).
Rusticus quidam Andreas nomine, de parochia Vax aid, de villa
Aristum k) dum pluribus praesentibus lapides colligeret pro necessitate fun
di Ecclesiastici, occulto Dei judicio subito in furiam vertitur, et horribi
les clamores emittens a suis capitur, et sicut demoniacus ligatur: et facto
pro eo voto ad Beatum Ericum, deportatur ad Ecclesiam, et statim a Do
mino liberatus meritis gloriosi martiris, pristinæ incolumitati restitutus
est. Hoc ipse miraculum in die Beati Erici, omnibus qui aderant et vir
tutem miraculi viderant, id ipsum attestantibus, publice protestatus est.
V.
e) Cfr. Mirae. IX. h) Närtuna.
f) Sequentia verba desunt in Cod. Vatie, et Ups. t) In Brev. Ups. hoc Mirae, deest.
N:o 1 5 . nec non in Svee. metaphrasi. I) Hodie Ârsta, paroecia: Waksala, prope Up-
g) Anno 1281. in comitiis ibidem celebratis. «aliam.