V. VI. VITA ET MIRACULA
278
Ï
Miracula S. Erici Regis et Martyris.
I.
Alusticus quidam iri Attundaland, Olavu s nomine, in parochia H usa by o),
in villa quae dicitur Ma by, vir per omnia boni testimonii et conversa
tionis honestae, occulto Dei judieio, tantam mentis alienationem incidit,
ut, ne sibi vel aliis noceret, diligenter a suis custodiebatur. Qui quadam
die a manibus custodientium incaute elapsus, dum ad silvam solus fuge
ret et a suis insequeretur, nimio furoris instinctu se proprio cultello ap
petiit et circa vitalia undique se quinque vulneribus letalibus crudelissi
me vulneravit. Superveniens autem filius suus cum aliis, et videns hoc
horrendum et miserabile in patre spectaculum, quid faceret requisivit ab
amicis? cumque in consilio recipisset, votum pro patre fecit et Beati E-
rici suffragia suppliciter imploravit. Nec mora, et ecee oculus misericor
diae Domini super miserum. Nam illi exanimi et quasi mortuo jacenti
quasi vir quidam reverendus apparuit, regalibus vestibus indutus, coronam
habens in capite, et sceptrum in manu gerens, vulnerum suorum plagas
pollice dextræ manus tangens, crucis impresso signaculo consignavit, et
dixit: fili, confide in Domino et memor sis voti, quod praesentes pro te
emittunt, et cum sanus factus fueris me visitabis. Ad haec verba sau
cius ille et desperatus sensum perditum mox recepit, advocato proprio
sacerdote sacramentum confessionis petiit et accepit, et in brevi ab o-
mnibus curatus vulneribus, veterisque hominis perfectam et integram
adeptus est sanitatem. Hoc idem miraculum dictus Olavus in festo Beati
Laurentii in statione sollempni coram scrinio Beati Erici est publice
protestatus.
II.
Frater quidam ordinis Fratrum minorum Rodgerus nomine, Guten-
‘Sis 6) natione, sacerdos ordine, gravissimam incidit infirmitatem, ita ut de
bilitatis omnino tybiis, ac pedibus pæne contractis, se de lecto, in quo
jacebat, nullatenus movere valens , a fratribus intus et extra in grabato
portabatur. Cumque non solum de infirmitatis süæ molestia gravaretur,
verum etiam tædio et oneri fratribus suis compatiendo se esse aestimabat,
pro spe incolumitatis suæ crebras ad Dominum et ad sanctos ejus preces
fundebat. Accidit autem in diebus Rogationum, ut corpus Beati Eriei, si
cut moris est, ab ecclesia Upsalensi adArusiamc) cum processione publica
sollempniter deportaretur. Audiens autem dictus frater infirmus voces
psallentium clericorum, interrogavit a fratribus quid hoc esset ? et intel
lecto, quod scrinium Beati Erici per domum fratrum d) transiret, tota men
tis devotione ad martyris gloriosi patrocinium se convertit, supplicans
pro incolumitate sua, et votum sibi faciens, ut si ipsum Dominus per me
rita sancti sui ab infirmitate liberaret, in speciali devotione haberet mar
tyrem
fi) Husby.
b) Gotlandus.
e) Öster Aros.
saliæ
Rhyztmis, Monasteriol. p. 28.
d) De domo I. Mnnaetprio Fratrum minorum Up-
ïringskôld , 1 . c . p. 309,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.