V. VT. VITA ET MIRACULA
27/f
go; ideo sanctus Rex noster assiduus in orationibus, creber in vigiliis, fre
quens in jejuniis, in afflictorum calamitate compaciens, in elemosinis pau
perum largus, carnem suam jugi attrivit cilicio, quo etiam, tanquam lo
rica justiciæ tempore passionis suæ indutus erat, quod et usque hodie pre-
cioso eius intinctum sanguine in Upsalensi reservatur Ecclesia gj. Quali
ter vero ad familiarem hostem, ad eam, quæ dormit in sinu hominis,se
gesserit, ex eo liquido patet, quod cum propter jejuniorum et alia sacra
tempora a thoro Reginæ A) saepius abstinuisset, ipse ut in se incentiva
carnis pullulantia reprimeret, frequenter, ac etiam hyemali tempore in
dolio aquae frigidae clam balneans, calida frigidis curans, animales ejus mo
tus ipse animo fortior reprimebat i).
Postremo vero, ut supra diximus, aedificata ecclesia, ordinato regno,
3d inimicos fidei et hostes populi sui manum convertens, coadunato exer-
c hu, et assumpto secum ex ecclesia Upsalensi beato Henrico Episcopo j),
versus Finnones expeditionem dirigit, ipsosque fide Christi prius obla
ta ac pace exhibita renitentes et rebelles in ultionem sanguinis Christia
ni manu valida aggreditur ac bello devictos victor prostravit kj. Cumque
tanta potitus victoria in orationem se prostrasset, atque cum lacrimis, ut
semper piissimi cordis erat, oraret ad Deum, interrogatus a quodam suo
rum familiarium, cur fleret? a«, ^n+oria VaIuui oluisti pociys es
set gaudendum, sic dicitur respondisse ; gaudeo quidem et Dominum glo
rifico pro data nobis victoria, sed vehementer doleo, quod tot eorum ani
mae hodi p perierunt, qui si sacramenta ,fidei recipissent, ad salutem fuissent
perpetuam reseruati. Imitatus in hoc amicum illum Dei et virorum man
suetissimum, qui zelo accensus, prostratis ydolatris Domini, vindicavit
injurias, et compassione affectus pro peccato ejusdem populi Dominum
deprecabatur. Convocato igitur, qui remansit, populo terræ, pace data,
praedicata Christi fide, baptizatis plurimis, fundatis ecclesiis, positoque i-
bidem, quem supra diximus, beato Henrico Episcopo, qui postmodum il
lic martyrio coronatus est, institutisque ibi sacerdotibus, ac ceteris, quæ
ad religionem Christiani cultus pertinent, ordinatis, ad Sueciam cum glo
riosa victoria remeavit.
Currente igitur anno decimo regni Illustris Regis nostri, ut virum
justum probaret tribulacio, et granum oppressum fructificaret /) uberius, an
tiquus hostis quendam Magnum nomine, Danorum Regis filium m), eidem
adversarium suscitavit, qui ex hereditate materna n ) jus regnandi contra con
suetudinem terræ, quæ alienigenas regnare prohibet, sibi perperam vendi-
cabat. Unde et quendam Principem regni 0 ) aliosque iniquitatis Satellites
sibi