ERIC! OLÂÎ
l5
Secundum regnum erat Helsingia vel Helsingonia, cum regionibus in
Norlandiis sibi conjunctis> quæ sunt; Angermanriia j Norrabotn, Medelpa-
dia et Gestricia, quas fluvius E Iff v) distinguit a Suecia*
Tertium regnum erat Suecia, continens in seUplandiam cum tribuS
Folklandiis, Westmanniam, Sudhefmanniam et Nericiani) cum multis re
gionibus insularibus et contractis ; Et hoc erat regnum principale et præ-
cipuurti totius Gothicæ nationis, cujus rex dicebatur ReX Sueciæ, vel Rex
Upsalensis; sicut de rege Ringh x) legitur, eo quod hæc portio, quasi sol
in medio planetarum, centralis esset et media totius Gothicæ Monarchiae*
Quartum erat regnum Gothorum, cæteris antiquius et nomen sibi
retinens generale jy), continens in se Ostgothiam et Westgothiarri) ätque Ve-
rendiam, Olandiam et Smalandiam, latas quidem et amplissimas regiones*
Quintum Regnum erat Wermelandia cum Westradala et Ôstradala
et confiniis eorumdem multis et amplis.
Egressae vero de Scythia gentes quaedam stirpis et posteritatis Japhet*
et hanc regionem ingressæ, Scythiam eam nominaverunt, tanquam di
gnam nomine patriae primitivae, et processu temporis Sueciam appellarunt,
sicut gens illa nunquam contenta idiomate suo, semper in melius proficit
vel in pejus. Sed et aliquam differentiam inter hanc et Scythiam vo
lentes habere, Sueciam suam Mesiam, quasi minorem Scythiam vocave
runt s). Gentes autem iste, nescio quo eventu aut cognatione vocatae
sunt Getae, ac per hoc post hujus regionis introitum Messagetae* Deinceps
vero mutato, ut assolet, nomine, qui prius dicti Getae sunt postmodum
C*othi vocati, et nihilominus Sueci ob vocabulum regionis. Nam et cum
processu temporis quinque regna praedicta in duo tandem regna, et in du
os essent redacta regios principatus, unum Sueciæ, alterum Gothorum
Regnum exstitit nominatum. Sed et usque hodie omnibus his regionibus
ih unum contractis monarchicum principatum, Rex pro tempore sub du
plici titulo se regem nominat Sueciæ scilicet et Gothorum. Unde quidam
nomen regionis hoc modo interpretantur et scribunt: Zwerike h e
duo regna. Cui concordare dicunt, quod civitas principalis Switènsiûm!
qui seaSuecis sive Gothis descendisse fatentur, vocatur Zurik, i. e.
duo Regna, et latine Turegum. Qui et ipsi similiter se diviserunt in
duo regna, alterum quod ad orientem tendit vocantes ôsterijke, alterum
quod ad occidentem vergit Swyciam, quasi Sweciam, nominantes. (Nota,
RusSTT) g ad DUCem AUStriæ ’ qUia fUsit ad Regem
Sicut autem populus Israel, antequam reges acciperet, a judicibus re-
ge iatur, sic et ista gens Gothorum non statim a principio reges habebat,
Sante ! Ttr ^ “ agend ° duCebatur ' Erant enim
vel virium *'. \ P otentes a qui corporis elegantia
d -n T u ’ Utr0qUe CæteriS P fæ ^inebant, et hi sibi aliquid
in îcabant, sicut Nimbrot robustus venator coram Domino. £-
rant item et aln consiliis et prudentia vigentes, et alios in agendis suis
consiliis dirigentes, ut et ipsi sibi nomen lacerent ut gigantes, qui ee
sta sua charactere quodam litterarum lapidibus inscribebant. Et eo tem-
po-
v) Hodie: Dalilelfven.
x ) De Haquino Ring vid. infra.
y) Cod. 2. speciale.
Tom, IL
z) Ex Jordane, de Reb, Get. C. X. toulua-
tus est, et ad Sveciam refert Noster.
a) Deesl in Cod. 2 ,
4 *