v. VI. VITA ET MIRACULA
272
■* Vita S. Erici Regis et Martyris.
CjQoriosi martiris Christi ac Illustrissimi quondam Regis Sueuorum,
beati Erici ortum, vitam et felicem consummationem præsentibus succin
ctus sermo percurrat. Extitit enim tam regali prosapia, quam nobilium
Sueciæ procerum oriundus a). Hic, regno vacante, propter innatam sibi
clementiam et vitæ bonitatem conspicuam dilectus, a principibus terræ et
omni populo in Regem unanimiter eligitur, ac in regni solio apud Upsa-
liam honorifice sublimatur b ). In regali.igitur fastigio constitutus, cultor
Trinitatis omne tempus non tam collatæ potestatis, quam assumptae sol
licitudinis tribus distinxit ordinibus, ornans et implens dies suos usque
ad consummationem vitae per illustre martirium. Imitatus namque san
ctorum veteris testamenti Regum exempla primo ad aedificationem eccle
siarum, et Divini cultus reparationem ac amplificationem, deinde ad po
puli regimen, et legum justitiae promulgationem; postremo ad hostium
fidei et regni expugnationem se totum convertens, manum misit ad for
tia. Nam^Upsalensem ecclesiam ab antiquis Regibus, suis seil. progenitori
bus fundatam, et aliquantulum aedificatam primo et præ ceteris aggre
diens, ac ministros Divini cultus inibi ponens opere praegrandi et laborio
so sollicite studuit consummare c). Deinde regnuin suum circuiens d ),
et populum visitans universum, via regia incedens, nec ad dexteram de
clinans favore vel precio, nec ad sinistram deflectens timore vel odio,
tramite recto, qui ducit ad patriam, inflexibiliter gradiebatur r). Sicque pa
cem inter discordes faciens, oppressos a potencioribus liberans, recte am
bulantes in via Domini dirigens, impios de terra exterminans, æqua lance
in libra justiciæ unicuique jus suum distribuit ac diuisit f). Cum vero ab
omni populo suo propter hoc et hiis similia graciosus haberetur, ae una
nimiter universi terciam partem satisfactionis delinquentium, quæ juxta
morem terræ ad fiscum Reipublicæ legaliter pertinet, eidem vellent tri
buere, tale offerentibus fertur dedisse responsum, mihi mea sufficiunt, vo
bis vestra sint salva, quia forsitan hiis posteri vestri futuris temporibus
indigebunt. O! Principem justum, et in sublimitate raro inventum, qui
propriis contentus, inferiorum facultates cupide non ambivit.
Verum quia justum est, ut qui alios ex officio regit et judicat, seip-
sum prius dijudicet, carnem spiritui subjiciendo, ac spiritum ad Domi
num dirigendo, juxta illud, castigo corpus meum, et in servitutem redi
go;
a) Pater Erici, Jedvardus Bornle inter optimates tatem, tum ob senium imbelliamque Sverconis, tum ob
Sveciæ vir magnæ auctoritatis (Var en goder rijker factiones inter eundem et plebem recenter ortas, arbi-
bonde. Cliron. Pros.) conjugem habuit Ceciliam, Sve- trahaturLabefactata ejusmodi turbis Sverkeri aucto-
nonis victimarii R. Svec. filiam. l)e majoribus vero ritate, coactus forsan fuerit e Svecia in Gothiam se re-
Jedvardi cfr. Lagerbring, II. p. 101 . cipere, dum Sveci in solium Upsaliense vacuum evexe-
b ) De anno, quo electus sit controvertitnr. Reg- runt Ericum Jedvardi, qui decem annos Sveciam re-
nasse X annis, constanter antiqui tradunt. E Saxone xit; quod nec impedit quo minus Sverkerus obierit
vero novimus, graves circa an. u5o et n5i, Sveo- tanquam Rex et imperium adhuc tenens, nimirum in
nes inter et Gothos coortas fuisse discordias. Sic, cuin Go thia, ubi Ericus numquam rerum fuisse potitus, sed
eum in finem in Sveciam venisset Cardinalis Nicolaus Sverkeri filius Carolus patri successisse videtur. Cfr.
Albanensis (postea Adrianus P. IV.) ut Archiepiscopum Saxo, p. a64. et quæ in hunc locum observavit IJ.d-
Svecorum crearet, ob Svecorum Gothorumque dissidia lenberg, Diss. de Nobilibus Sviog. litteratis p. 3i.
rebus infectis hinc abire fuit coactus. Sic etiam inter
alias caussas, quæ Svenonem Erici R- Dan. ad bellum
regno Sveciæ inferendum permoverunt, non minima fuit
seditiosus in R. Sverkerum civium animus. ”Maximum
siquidem-ait Saxo- invadendas ejus (Sveciæ) oportuni-
c) De Upsalia antiqua Sermo est.
d) Schelferus male: contuens.
e) Breviarium Nidrosiensc in bis subsistit.
f) Breviarium Strengnense ,finit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.