S. ERICI REGIS.
27I
didit. Hia fratres habuit, Magnum, cujus filium sororis se appellat Israel noster,
(Mirae. XX.) nec non Fulconem, Archiepiscopum Upsaliensem, qui propterea in Mirae,
xxr. Avunculus Israelis salutatur, et sorores, Ragnildem, uxorem Benedicti Boos-
son, quam materteram suam in Mirae. Lil. Noster appellat: alteram, nobis ano-
nymam. conjugem Haraldi Ålgh in Halqui, cujus filiæ Christinas consobrinum sese
vocat in mirae, cit. Scholas frequentavit Noster Lincopiæ. Dum ibi commoratur, quarta
na febri annis tribus et dimidio laborabat. ”Cum autem gratia visitandi Parentes, de
Ostgothia rediisset in Sveciam, Fulco avunculus suus, tunc Archidiaconus et postmo-
dum Archiepiscopus Upsalensis, mandavit ei, quod pro salute recuperanda corpus b.
Erici, quod tunc in antiqua requiescebat Upsalia, visitaret. Ille jussa complevit et
plenam paucis postmodum evolutis diebus obtinuit sanitatem.” Mirae, xxv. Monachus
factus ordinis Minorum s. Praedicatorum Sigtunensium, Magister Theologiae et Lector
vocatur in litteris annor. 1288 et 1296 et Prior sui Ordinis ab ap. 1298 ad ion, quo
anno Episcopus Arosiensis salutatur. Fatis concessit an. i 352. ( Wallin , Sigtuna stans
et cadens, p. 323).
De eo Petrus Niger in metaphrasi Svecana Chronici Episcopor. Aros. Ragvaîdi ,
quod suis observationibus edidit Nob. Stiernman , Stockh. 1740, hæc effatus est: ’’Nar
en stor Lärare och Läsemästare i de helga skrift och allehanda andeliga saker i Sigtuna Klo
sters stora Schola. Han beskref dervarandes den helige Konung Eric Geddwassons lef-
verne och jerntekn.”
Israelem Erlandi de S. Erico scripsisse, ante occupatam Episcopalem sedem, ex
allato liquet testimonio, ipsaque Miraculorum recensione, in qua Priorem Sigtunen-
sem sese appellat. A teneris usque strenuus S. Erici cultor, admodum juvenis eccle
siae Upsaliensis Canonicus constitutus est. Eo inde tempore frequens ei cumUpsalien-
sibus consortium fuit, et ex voto eorum, usibus Ecclesiæ suam miraculorum recensio
nem adornavit. Hæc primum agebantur, Sede Archiepiscopali vacante ; quo anno,
non liquet. Minime vero i5i4 , ut Sehefferus autumat, sed aliquanto antea, quamvis
manum operi non admovisse videtur Noster ante an. i5io, in - quo ipsius enar
ratio subsistit.
Miracula S. Erici, tantum non omnia, scii. XVIII. primo typis edita sunt, cura
Jacobi Ulphonis Archiepiscopi, in Breviario Upsaliensi. Stockh. i4y6. in quo et Vita
S. Erici ad festum Translationis ejus occurrit, quacum cetera Ecclesiae Svecanae Bre
viaria conspirant. Auctior vero, praecipue ad finem, est Legenda quam Sehefferus
e Registre Upsaliensi derivavit. Post Scheffenm iterum edita est ab Henschenio, e
Codice Reginæ Christinæ, in Actis Sanctor. Antverp. Maji T. IV. p. 187-199. Ex
stat insuper in Codice Laurentii Odonis jam deperdito , cujus vero apographon in Nob.
Ôrnhjelmii Svecia Sancta, Mscr. Bibliothecae Acad. Upsal, adservatur. Nobis ad manus
etiam fuit Codex laudatae Bibliothecae N:o i5. cujus meminit Rev. Benzelius in notis
ad Diar. Wazsten. p. 220. Iiisce in subsidium vocatis, novam jam et Schefferiana
accuratiorem sistimus Vitæ et Miraculorum S. Erici editionem, in qua ordinem, quo
Miracula ipsa in Breviario Upsaliensi recensentur, utpote authenticum secuti su
mus. A latere adnectimus versionem Svecicam vetustam • quam e Codice Holmiensi de
rivavit Rev. Nordin. Eandem insuper e Codice Vaticano , olim Reginæ Christinæ ,
Romæ descripsit Rev. Lidman , hodie Archipræpositus Lincopensis. Ejus apographon,
in Bibliotheca Engeströmiana Holmiæ adservatum, haud ita pridem insertum legimus
Tomo VI. Actorum, quae inscribuntur: Handlingar rörande Skandinaviens Historia.
Codex hic Membranaceus et elegantissimus olim ex Libris Ecclesiæ Upsaliensis fuisse
videtur, liujus enim Ecclesiæ Patronorum imagines et insignia in fronte praefert. Tem
poris vero injuria, in pluribus locis mancum esse et mutilum deprehendimus. De ce
tero in ambobus Codicibus Miracula, eodem ordine ac in Breviario Upsaliensi, con
signata sunt.
Vita

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.