t
270
v. VI. VITA ET MIRACULA
vocato, et a populo susceptus est. Cœpitque cum benivolentia omnium
inibi ecclesiam fabricare et publice evangelium fidei prædicare. Fiebatque
gaudium salutis Christianis ibidem de gentibus, et de die in diem numerus
credentium augebatur.
Lectio IX. Hujus gloriosi Pontificis sanctitatem Reges honorabant
et Pastores ecclesiarum in magna veneratione colebant, Clerus admiraba
tur „et mutabatur populus universus. Et sic tandem ætate et laboribus
fatigatus anno ætatis suæ LXIIII. gravi corporis infirmitate plus solito la
borare coepit : quæ infirmitas per quatuor menses et amplius perdurabat.
Et sic attritus et consumptus fuit, ut pæne jam in corpore ejus nichil re
maneret, exceptis ossibus et nervis. Attamen in Dei laudibus perseverans
eo semper 0 ratias agebat. Sicque in coelum oculis intentis Divinae gra
tiae spiritum commendatum exhalabat.
V.
„VITA S. ERICI REGIS et MARTYRIS
EATINE ET SVETICE.
VI.
MIRACULA S. ERICI REGIS et MARTYRIS
per Israelem Erlandi.
LATINE ET SVETICE.
E Codice Membranaceo Reg. Archivi Antiquitatum, hodie Bibliotheeæ Regiæ
Stockholmiensis , A. 17. qui a Registres Upsaliensi nomen habet, et anno i544, cura
Hemmingi Laurentii Archiepiscopi Upsal. exaratus est, ista publici juris fecit Joh.
Schejferus Stock!,. i 6 7 5. 8:0. Ei Israel Erlandi auctor -Vitae S. Erici habetur, quæ as
sertio eo potissimum nititur argumento, quod Miracula et Vitam junctim sistunt Co
dices. Nobis vero, nisi omnia lallunt criteria, Vita 1. Legenda est antiquior, et in
usum Ecclesiæ Upsahensis adornata, quæ memoriam Sanctissimi hujus Patroni Regni
Sveciæ multis retro temporibus summo cultu prosecuta est. Quam ob rem etiam in
Breviario Upsaliensi comparet. Eandem fortasse amplificavit Israel Erlandi et auxit Epi-
1 °o°j fini, ulpote recentior, in Breviario citato desideratur. In fine vero hujus Epilo-
gi loquitur. Miracula, quæ Dominus operatus est per Sanctum suum, hic omissa bre
vitatis causa, alibi scripta sunt.” quibu3 verbis palam significatur praesens Mi
raculorum recensio, de cujus auctore nihil est dubii, ipso hoc sæpius indicante
et inprimis ad calcem ita: "Ego Frater Israel Erlandi filius, Ordinis Praedicatorum,
Prior Siclomensis, rogatus a quibusdam Canonicis Ecclesiæ Upsalensis, Sede vacante,
ut miracula et beneficia, quæ beatum Ericum invocantibus, per ipsius Martiris merita
et suffragia, præstitit potentia Salvatoris, quæ relatu fide digna ad meam pervenere
notitiam, in praedicatione fideliter enarravi et simplici stilo commendavi seripturæ.”
Patrem Israel Erlandi habuit Erlandum Israelis de Mohammar. Mater vero Ca
tharina, Johannis Angeli (Angel) Senioris filia, Angelorum cognomen suæ prosapiae ad-
didit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.