i

DE S. ANSCHARIO. 269
Lectio 111. Post hæc apud Corbeyam tonsuratus, atque in monasticis
disciplinis positus, coepit ad se redire, et omni penitus posita levitate,
devotionis divinae coepit amore languescere, totumque se in Dei servitium
convertens, orationi atque vigiliis et abstinentiæ operam dabat* Contigit
interim post hæc Legatos Sveonum ad Ludovicum Imperatorem venire,
qui, inter alia legationis suæ mandata, dixerunt : Multos esse in gente
sua, qui Christianae religionis cultum suscipere desiderarent, Regis quo
que sui animum ad hoc satis benevolum esse, ut prædicatores eis destina
ret ydoneos.
Lectio IV. Igitur ad Imperatoris instantiam beatus Ansgarius sibi
Sveonum legationem assumpsit. Coepitque toto cordis fervore in Dei amo
re exardescere, et omne gaudium existimare, si lucrandis sibi animabus li
ceret insistere. Et in hac legatione si quid adversitatis accideret, propo
suit patienter tolerare pro Christo. Unde in quadam nocte subito in ex-
stasim raptus, vidit immensi luminis claritatem supra solis radios et au
divit vocem dicentem: vade et annuncia gentibus verbum Dei. Fratri ve-
rp Vithmaro sibi in Socium adjuncto, reliquit apud Danos loco sui de
votissimum patrem, Fratrem Gildemarurn, fide et opibus bonis probatum
et in zelo Dei ferventissimuin.
Lectio V. Cum gravi itaque difficultate et in mare et in terra ma
ximis tribulacionibus fatigati et a piratis spoliati devenerunt ad portum
Sveonum, qui dicitur Byrcha, ubi benigne a Rege eorum, qui Biörn vo
cabatur, suscepti sunt.
Lectio VI. Concessa itaque licentia ibi manendi et Evangelium
Christi ibî prædicandi, dataque libertate, ut quicunque vellent eorum do
ctrinam audire possent: quam et ipsi libenter audiebant et devote Baptis
mi gratiam susceperunt. Inter quos Praefectus loci et Consiliarius Regis
amabilis, Erigarius nomine, quod nunc communiter dicitur Ericus,
sacri baptismatis donum susceperat, atque in fide catholica ferventissimus
exstitit. Ipse namque non multo post ecclesiam in sua haereditate fabri
cavit et in Dei servitio se religiosissime exercuit.
Lectio VII . Exacto itaque anno eum dimidio, servi Dei ad Impera
torem reversi sunt, narrantes quanta cum eis Dominus fecerat, et quod
hostium fidei in illis partibus ad vocationem gentium patefactum esset.
Quibus auditis Imperator immenso laetificabatur gaudio, de fidei profectu
tam apud Danos quam apud Sveones, gratias omnipotenti Deo referendo.
A sede Apostolica obtinuit, quod Hamborg esset metropolis in terris illis.
Ad quam beatus Ansgarius Archiepiscopus consecratus est, et in partibus
aquilonis multa pro lucrandis animabus dispensavit, ac plures religioni
Christianae adjunxit, atque in fide catholica roboravit.
Lectio VIII. Tandem visum est sibi necessarium, quod aliquis sibi
ordinaretur adjutor, qui in partibus Sveonum ministerii Episcopalis offi
cio fungeretur, quia in regione tam longe posita praesens esse deberet pon
tifex. Itaque auctoritate Apostolica quendam Symonem ordinavit Epi
scoporum et ad partes Sveonum direxit. Qui honorifice a Rege, Biörn
voca-
Tom. II. 68.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.