Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

2ÖS 
IV. LEGENDÆ 
Christi nomine destinavit. Ad hanc ergo sedem praedictus Imperator be 
atum Ansgarium consecrari fecit Archiepiscopum per manus Drogonis 
Praesulis Metensis, astantibus Archiepiscopis. Et ut hæc perpetuum suæ 
stabilitatis possent retinere vigorem, eum honorabiliter ad sedem duxit 
Apostolicam, et hæc per nuncios suos sanctissimo Papae Gregorio intima 
vit auctoritate ipsius confirmanda. Quibus consentiens Papa Gregorius tarn 
privilegii auctoritate quam pallii datione decoravit ac corroboravit beatum 
Ansgarium ante se stantem, Archiepiscopumque circumquaque gentibus 
Danorum, Svevorum, Slavorum et omnium Aquilonarium et Orientalium 
nationum quocunque modo nominatorum delegavit, omnemque resisten 
tem vel quolibet modo insidiantein sanctis studiis Domini Apostolici atque 
piissimi Imperatoris anathematis mucrone percussit, diabolicaque sorte 
damnavit. 
Reversus igitur ab urbe Romana beatus Ansgarius Arehiepisco- 
pus, cum ad suam pervenisset sedem, quendam nomine Gautbertum 
consecrans Episcopum ad partes direxit Svevorum. Ipse vero in dioecesi 
sibi commissa, id est in partibus Danorum, strenue suum impendebat of 
ficium multos ad fidei gratiam provocando, iterque virtutum, quod in 
monasterio coeperat, in Episcopatu quoque servare curabat : vitam sancto 
rum, sancti tamen Martini specialius, imitando. Cilicio namque ad car 
nem non solum in die sed etiam nocte usus est. Tandem ætatis suæ an 
no sexagesimo quarto, Episcopatus vero trigesimo quarto, gravi coepit mor 
bo corporis laborare, mensibus videlicet quatuor et amplius. Cumque se 
ad mortem urgeri sentiret, inter missarum solennia, Dominica corporis et 
sanguinis communione percepta, elevatis manibus oculisque in cœlum in 
tentis, gratiae Dei spiritum commendatum exhalavit. 
V. BREVIARIUM STRENGNENSE. 
Lectio 1. Beatissimi Patris Ansgarii religiosa sanctitas, divina lar 
giente gratia ab ineunte crescere coepit ætate et per singula aetatum mo 
menta sua multiplicavit augmenta. Namque ab infantia spiritalibus reve 
lationibus divinitus inspiratus et per Dei gratiam superna visitatione est 
saepius admonitus, ut mentem suam a terrenis disjungens, toto corde coe 
lestibus inhiaret. 
Lectio 11. Cum enim adhuc puerulus esset, et cum suis coaevis pue 
riliter ageret, et discursibus inanibus atque jocis operam potius quam dis 
ciplinae discendae daret, videbatur sibi quadam nocte quod esset in quo 
dam loco nimis lutoso et lubrico, ita quod inde sine difficultate magna exi 
re non posset: extra illum locum vidit viam amoenissimam et praeceden 
tem dominam omni ornatu et honestate pîæclaram, et plures alias domi 
nas, inter quas mater sua: ad quam, dum occurrere vellet, dixit ei prin 
cipalis domina, quam ille beatam Mariam indubitanter credebat: smostræ 
societatis particeps esse volueris, omnem debes vanitatem fugere et jocos 
pueriles dimittere, ae te ipsum in gravitate vitae custodire. Valde enim 
nos detestamur omnia, quæ vana et otiosa sunt, nec potest in nootro con 
ventu esse, quicunque his fuerit delectatus. 
Le -
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.