DE S. ANSCHARIO.
267
tavit. Cumque Herioldus ad sua redire disponeret, et Imperatoris auxilio
regni sui fines repetere proponeret, indicante Abbate monasterii, remisit
cum eo sanctum Ansgarium salutaris doctrinæ Magistrum, ut Regem ip
sum suosque qui cum eo baptizati fuerant (ne in pristinos laberentur erro
res) salubriter roboraret, aliosque ad suscipiendam religionem Christianam
verbo praedicationis strenue commoneret. Servus itaque Dei Ansgarius ,
dum ad Danos cum ipso Rege venisset, plurimos paganorum ad viam ve
ritatis convertit. Rex etiam quosdam de suis sub ejus cura posuit instru
endos, sicque factum est, ut scholam ibi statueret puerorum. Interea ve
nerunt Legati Svevorum ad memoratum Principem Ludovicuin referentes
multos esse in gente sua, qui Christianae religionis cultum suscipere desi
derarent: Regis quoque sui animum ad hoc benivolum petentes, ut ex
munificentia praedicatores eis idoneos destinaret. Quod audiens religiosis
simus Imperator plurimum exhilaratus, tractare coepit cum Abbate mona
sterii unde assumtus fuerat Ansgarius, si quem forte de suis monachis in
veniret, qui pro Christi nomine in illas partes ire vellet. Et tandem
Ansgarius qui cum Herioldo morabatur, jussu regio est vocatus, et postmo-
dum an legationem illam vellet suscipere interrogatus,libera voce respon
dit, se paratum ad omnia quae illi pro Christi nomine decerneret subeun
da. Remansit autem apud Regem Herioldum pater devotissimus et zelo
Dei ferventissiinus. Tunc venerabilis Abbas socium illi de conventu consti
tuit nomine Withmarum hujusmodi operi congruum atque voluntarium.
Ingressus itaque cum socio viam legationis susceptæ, multa gra
via perpessus est. Nam in piratas inciderunt, qui, negociatoribus in navi
bellando devictis, omnia quæ habebant, etiam pæne quadraginta libros ,
quos sibi ad servitium Dei aggregaverant, illis diripientibus amiserunt.
Cum grandi itaque difficultate per longam viam pedestriter incedentes, et
ubi congruebat interjacentia maria navigio transeuntes, tandem ad portum
regni ipsorum, qui Birca dicitur, pervenerunt: ubi benigniter a Re
ge eorum, qui Bern vocabatur, recepti sunt, qua de causa advenerant
referentes. Tandem Rex de consensu suorum licentiam eis dedit ibi ma
nendi et Evangelium praedicandi, libertate concessa, ut quicumque vel
lent eorum doctrinam reciperent. Inter cæteros ergo fidem recipientes
Præfectus et Consiliarius Regis, Herigarius nomine, sacri baptismatis donum
suscepit, atque in fide Catholica firmissimus ecclesiam fabricavit. Altero
itaque dimidio anno apud eos peracto, praefati servi Dei cum certo lega
tionis suae experimento et literis Regiis ad serenissimum reversi sunt Au
gustum Quos cum honorifice suscepisset, narraverunt quanta Dominus
in Svevorum gente fecisset, et quod ostium fidei esset in illis partibus
patefactum. Quod audiens devotissimus Imperator gaudio accendebatur
immenso, cogitans qualiter in partibus Aquilonis, in fine scilicet imperii
sui, sedem constitueret Episcopalem, sic ut accommodum esset eidem
Episcopo Danorum partes causa prædicationis adire, et ut ceterae gentes
Aquilonis facilius ab eodem caperent divini ministerii sacramenta. Habito
igitur ea de re consilio cum Episcoporum consensu synodali conventu in
ultima Saxoniæ regione in civitate Hamburgh (cui subjaceret universa Nor-
albingorum ecclesia et ad quam pertineret omnium aquilonarium regionum
potestas) ad constituendos Episcopos sive Presbyteros in illas partes pro
Chri-