a66
XV. LEGENDÆ
Lectio VIL Totus igne Divinæ contemplationis succensus medita
batur coelestia, et totis desideriis ferebatur sursus in coelum cupiens dis
solvi et esse cum Christo. Et tandem ætate et laboribus fatigatus, anno
aetatis suæ sexagesimo gravi corporis infirmitate laborare coepit, quae infir
mitas per qvattuor menses et amplius perdurabat. Et sic attritus et con
sumptus fuit, ut paene jam in corpore ejus nihil remaneret, exceptis ossi
bus et nervis.
Lectio VI11. Et cum in Dei laudibus perseverans, Deo semper gra
tias agebat, et astantes nunc omnes singillatim ad puritatem fidei et Di
vinum servitium animabat. Sacra communione percepta, elevatis mani
bus precabatur, ut quicquid in eum quoquo modo peccasset, Divina pie-
tas indulgeret. Sicque in coelum oculis intentis Divinæ gratiae spiritum
exhalabat.
Lectio IX. Beatus Ansgarius, dum adhuc viveret, suis sanctis ora
tionibus, sacri olei unctione plurimos a diversis languoribus et morbis cu
rabat. Cum certatim ad eum non solum de ipsius Dioecesi, sed etiam de
longinquo confluebant infirmi, medicinam ab eo poscentes, et recipientes
integram sanitatem, et confirmationem fidei in gentibus et ad laudem et
gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum sanctis suis est mirabilis et
gloriosus et benedictus in secula.
IV. BREVIARIUM SCARENSE. d)
Beatus Ansgarius ab infantia superna visitatione sæpius est monitus,
ut toto corde coelestibus inhiaret. Nam cum quinque esset annorum, ma
ter ejus devotissima defuncta est: deinde cum a patre ad scholas positus
esset, atque cum aliis eoævis suis pueriliter luderet, habuit visionem qua
dam nocte, quod ipse in loco coenoso positus esset: viditque non longe
viam amoenissimam, in qua procedebat quaedam Domina gloriose refulgens
(quam matrem Domini indubitanter esse credidit) sequebanturque eam
multæ dealbatæ , inter quas vidit et matrem suam. Cumque modo puerili
vellet ad eam accurrere, dixit praedicta Domina ad eum: Fili mi! vis ad
matrem tuam venire? Cui cum ille inhianter respondisset se velle, illa
intulit, si nostræ societatis particeps esse volueris, omnem debes fugere
vanitatem et jocos dimittere pueriles : valde enim nos detestamur omnia
quae vana sunt et otiosa : nec in nostro poterit esse conventu, qui his fu
erit delectatus. 1
Post hanc itaque visionem statim cœpit puerilia consortia devi
tare: Et alias excellentissimi Karoli Imperatoris audito obitu, mona
sticis disciplinis appositus, vigiliis, orationi et abstinentiae operam dare.
Post haec contigit circa annos Domini octingentos quadraginta quinque, ut
Herioldus Rex, qui partem tenebat Danorum, ab aliis ipsius provinciae re
gibus odio et inimicitia circumventus, regno suo haberetur expulsus. Qui
serenissimum Ludovicum Imperatorem adivit, ut ejus auxilio regnum
suum evindicare valeret. Qui cum plurimum exhortatus est, ut fidem sus
ciperet Christianam; sicque inter eos major familiaritas esse posset, cum
uterque unum Deum coleret. Et tandem ipsum ad fidem convertit, et
sacro baptismate perfusum de sacro fonte levavit, sibique in filium adop
tavit.
d) Legenda hæcce, ceteris luculentior, edita est in Allegatis ad Spegel, Sv. KyrkoHist. pag. 7.