Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

DE S. ANSCHARIO. 
Lectio IV. Post hæc apud Corbeyam tonsuratus atque in monasti 
cis disciplinis positus, coepit ad se redire et omni postposita levitate, de 
votionis divinæ coepit amore languescere, totumque se in Dei servitium 
convertens, orationi atque vigiliis et abstinentiae operam dabat. 
Lectio V. Contigit interim, quod quidam Rex Haraldus nomine, 
qui partem tenebat Danorum, ab aliis ipsius provinciae Regibus expulsus, 
Imperatorem Lodo vicum adiret, postulans, ut ejus auxilio regnum suum 
recuperare posset. 
Lectio VI. Imperator vero, per se et per alios ipsum ad suscipien 
dam fidem Christi coepit ardentius excitare, ut ita major familiaritas in 
ter eos esset, ut uterque unum Deum coleret. 
Lectio Vil. Ad præsentiam Imperatoris itaque Ansgarius adductus 
et interrogatus, si pro nomine Dei causa praedicandi m gentibus Danoi um 
comes fieri vellet Haraldi. Ipse omnino constanter se velle respondit. 
Lectio VIII. Qui cum nimis sollicitus esset de transitu, quidam Ira- 
ter Antbertus dixit ei, quod pro fidei amore secum proficisci vellet. Ob 
tenta igitur Abbatis licentia, prædictus Imperator congaudens consortio , 
ipsis itineris necessaria praebuit et ministravit. 
Lectio IX. Cumque gravi itaque difficultate suscipientes peregrina 
tionem, cum Haraldo Rege pervenerunt Coloniam. Deinde per vicinia 
Frisonum pervenerunt ad confinia Danorum. Et quia Haraldus Rex in 
regnum suum quietum non potuit habere accessum, dabat ei prædictus 
Imperator terras ultra Alpiam *)> ad fi uas in P otuit habere 
reeursum. 
III. breviarium arosiense. 
Lectio I. Sanctissimi Patris Ansgarii religiosa sanctitas, Divina lar 
giente gratia, ab juventute c) crescere coepit «täte: et per singula aetatum 
momenta sua multiplicavit augmenta. Nam ab infantia sua spiritalibus re 
velationibus coelitus inspiratus, et per Domini gratiam sæpius est super 
na revelatione admonitus, ut mentem suam a terrenis disjungens, toto 
corde coelestibus inhiaret. 
Lectiones 11. /!/• IV. Vide in Breviario Lincopensi Lect. I. H. III. 
Lectio V. Beatus igitur Ansgarius, inter paganos constitutus, coepit 
verbo Dei insistere, et quoscunque poterat, ad viam veritatis movere. 
Multi etiam doctrina ejus et exemplo ad fidem convertebantur, et cre 
scebant quotidie, qui salvi fiebant in Domino. 
Lectio VI. Cujus gloriosi Pontificis sanctitatem Reges honorabant, 
Pastores ecclesiarum in magna celebratione celebrabant, Clerus multipli 
cabatur, et admirabatur Populus universus, cujus exempla si qms m» 
voluerit, conversationem in terris quodammodo coelestem habebit, i 
quis doctrinam ejus servaverit, viam mandatorum Der sine errore ene i . 
Si quis exhortationes ejus attenderit, laqueos mimici præcavere p it. 
u Le- 
6) Sic. Albiam. Cfr. Rembert. Cap. 7. 
Tom. IL 
c) Sic. Brev. Stregn. melius: ineunte.' 
67.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.