lium Christi praedicandi. Concessa qvoqve libertas, ut qvicunqve vellent,
eorum doctrinam libere audirent, et devote baptismi gratiam susciperent.
Lectio V ; Inter qvos Prefectus loci et Consiliarius Regis amabilis,
Erigarius nomine, qvod nunc communiter dicitur Ericus, sacri baptisma
tis donum susceperat, atqve in fide catholica ferventissimus extitit. Ipse
namqve non multo post Ecclesiam ex sua hereditate fabricavit, et in Dei
servitio se religiosissime exercuit.
Lectio VI. Peracto itaqve anno cum dimidio, servi Dei ad Impera
torem reversi sunt, narrantes, qvanta cum eis Dominus fecerat : et qvod
hostium fidei in illis partibus ad vocationem gentium patefactum esset.
Qvibus auditis, Imperator immenso laetificabatur gaudio de fidei profectu
tam apud Danos qvam apud Sweones, et gratias omnipotenti Deo re
ferebat.
Lectio VIL A Sede etiam Apostoliea obtinuit, qvod Hamborgh esset
metropolis pro terris illis , ad qvam beatus Ansgarius Archiepiscopus con
secratus est, et in partibus aqvilonis multa pro lucrandis animabus dispen
savit, ac plures religioni christianæ adjunxit, atqve in fide catholica robo
ravit. Tandem visum est sibi necessarium, qvod aliqvis sibi ordinaretur
adjutor, qvi in partibus Sueonum ministerii Episcopalis officii fungeretur:
qvi in regione Suenonum tam longe posita semper praesens esse deberet
Pontifex.
Lectio VIII. Itaqve auctoritate Apostoliea qvendam Simonem ordi
navit Episcopum, et ad partes Sueonum direxit. Qvi honorifice a Rege,
Biorn vocato, et a populo susceptus est. Cœpitqve cum benivoientia o-
mnium inibi Ecclesiam fabricare et ' publice evangelium Dei praedicare.
Fiebatqve gaudium Christianis ibidem degentibus, et de die in diem
ntimerus credentium augebatur.
Lectio IX. Beatus eciam Ansgarius', dum adhuc viveret, suis san
ctis orationibus et olei sacri unctione plurimos a diversis langoribus et
morbis curabat. Unde certatim ad eum non solum de ipsius dioecesi, sed
etiam de longinqvis, confluebant infirmi, medicinam ab eo poscentes, et
recipientes integram sanitatem. Ad confirmationem fidei in gentibus et
ad laudem et gloriam Domini nostri Jhesu Christi: qvi in sanctis suis est
mirabilis et gloriosus et benedictus in secula. Arnen*
II. BREVIARIUM LINCOPENSE,
Lectio I. Cum sanctus Ansgarius adhuc puerulus esset: et cum co
aevis suis pueriliter ageret, et discursibus inanibus atque jocis operam dabat,
videbatur sibi quadam nocte, quod esset in loco nimis lutoso et lubrico,
ita quod inde sine difficultate magna exire non posset.
Lectio II. Extra illum locum vidit viam amoenissimam et præce-
dentem dominam omni ornatu et honestate præclaram et plures alias do
minas, inter quas mater sua erat.
fyectio 111. Cum vero ad matrem currere vellet, dixit ei principa-r
lis domina, quam ille beatam Mariam indubitanter esse credebat. Si no
strae societatis particeps esse volueris, debes vanitatem fugere et jocos pu
eriles dimittere, ac te ipsum in gravitate vitee custodire.
Le~

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.