12
I. CHRONICA
natura, propter necessitatem, sed cupiditas expetit, propter speciem in ab
ditis terrarum finibus abscondit, ut quem amor virtutis ab inordinato non
cohibet appetitu, saltem laborum victus taedio conquiescat.
Est autem regio quædam Europæ Swecia vocata, in lateribus aqui
lonis situata, vere dextera Domini plantata, variisque donorum Dei mu
neribus insignita. Est enirn terra ipsa frugifera, fertilis et foecunda, fru
mento, siligine et annona, cæterisque, quæ ex terra gigni consueverant,
et humanis usibus inserviunt, abundans: quibus, quia incolae nimis irratio
nabiliter, gulose et superflue abutuntur, ponit quandoque Deus terram fru
ctiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Habet et terra illa
mineras multiplicium metallorum, argenti, cupri, plumbi et ferri, quæ conti
nue et in multa abundantia ac pondere ad terras alias, maxime Aiemanniæ,
deportantur. Creditur enim, quod civitas Lubecensis ex hisSuecoruin mer
cimoniis ad tantam divitiarum gloriam et potentiam sit promota, cum
Sueci ob defectum salis et vini, et quarundam rerum voluptatis caussa
comparandarum, ad littora Lubecensium necesse habeant navigare. Est
et Suecia abundans in pascuis, pratis et paludibus ac nemoribus gramino
sis, propter quod etiam abundat in pecoribus et armento, ac per hoc in
lacte, caseo et butyro, ut in his et sibi sufficiat, et alias regiones alat et
foveat. Sunt et illic viridaria et fructus arborum copiosi, illic sylvæ mul
tarum avium venaticarum habitationibus aptæ; illic ferae quibus vesci
licitum est, in humanas delicias divina munificentia præparatæ; illic et
bestiæ , nobilium pellium vellere tectæ, in tanta multitudine et copia, ut
earum pelles pro foderatura aptissimae et nobilissimæ ad multarum regio
num civitates et populos deferantur; illic aquae et stagna latissima, et
piscibus plena et navigationibus apta, quibus vecta mercimonia inter ci
vitates regni deferuntur et communicantur; illic flumina et torrentes,
qui et ipsi piscibus sunt repleti, et ad molendina pro comminuendis bla-
dis t ) et fructibus deputati. Praeter autem innumera quasi stagna, pisca
turas et flumina et praeter mare salsum, Balticum scilicet, quod pro ma
jori parte sua attinet huic regno, habet tres aquas famosas et magnas, Mae-
ler, Wetter et Wæner multas habentes in circuitu civitates, mul
tas que in medio insulas, diversis possidentium usibus servientes »).
Regnum vero istud quasi quadrilaterum, habet in longitudine ducen
ta milliaria Gothica sive Alemannica, et in latitudine similiter. Termini
ejus secundum latitudinem sunt Russia ad orientem, ad occidentem vero
oceanus Britannicus, quantum ad partes regni australes; Norvegia vero quo
ad partes ipsius boreales. Termini vero longitudinis ejus sunt in austro
medium maris Baltici inter Gotlandiam et Prussian!, ad aquilonem
deserta, pertingentia usque ad sinum -oceani, inter insulas Norvegiæ ad
Russiarn usque protensum. Hæc regio tam magna et maribus spatiosa,
quinque quondam regnis particularibus distinguebatur, et quinque regibus
famosis et potentibus regebatur.
Primum regnum ejus et Russise proximum erat Finlandia, cum ad
junctis sibi regionibus, quæ sunt: Tavastia, Karelia , Lapponia , Nylandia,
Ôstrabotn et Aalandia, cæterisque minoribus districtibus et contractis, in
ter Russiæ confinia et sinum maris Baltici ab austro in aquilonem pro
tensi.
t) Bladum, Gai]. Blé, frumentum.
Se-
u) Hactenus ex Prologo Chron. Rhythm, maj.