Ï>E S. ANSCHAftlO,
û65
Antiphona.
"Tandeftï pellis sola restat cum nervis et ossibus j
[Totus tameu fervens extat in divinis laudibus.
Antiphona'.
Äd augendam fidem Christi fratres omnes excitat)
Infra fidem gentes sisti Deo plorans supplicat.
Hymnus;
Vidit puer Ansgarius raptus qvandam in spiritu
Praefulgidam decentius coelorum in exercitu.
Ipsam constanter credidit Mariam êsse virginem)
Qræ sibi mitis edidit talem sermonis ordinem:
Si vis nostro consortio et nostra frui gloria.
Vitabis omni studio jocos et puerilia.
,Vani qvivis displiceat discursus et lascivia)
Maturus sis et faciet te Christi sapientia.
Nam detestamur ocia, contempto vaniloqvio)
Virtutum excellentia nostro servit solatio.
Post hæc crescens appetere coepit virtutum foedera,
Christum ferventer colere fide transcendens sydera.
Deo Patri sit gloria.
Ad Bened. Antiphona'.
Langvidorum multitudo suis sanctis precibug
Surgit sana fortitudo daturqve debilibus:
Infirmantes apportantur ex diversis partibus)
Omnes Christum confitentur restitutis viribus.
Super Magnificat Antiphona .
In extremo terræ sita est Sueonum regio)
In pagana sorte trita traditur Ansgario,
Per doctrinam, qvod polita fiat habitatio
Christo, qvi est lux et vita, summaqve perfectio.*
Sequuntur jam Lectione! ex Gestu ejusdem.
Lectio 1. Anno ab incarnatione Domini Octingentesimo qvadragesi-
mo qvinto, contigit Sueonum Legatos ad Christianissimum Regem et Im
peratorem Ludo vicum, Karoli Magni Imperatoris filium, directos- ve
nisse: Qvi inter alia legationis suæ mandata dixerunt, multos esse in gente
sua, qvi Christianae religionis cultum suscipere desiderarent,Regis qvoqve
sui animum ad hoc satis benivolum esse, ut Praedicatores eis destinaret
ydoneos.
Lectio 1L Igitur act Imperatoris instantiam beatus Ansgarius sibi
Sueonum Legationem assumpsit, eœpitqve toto cordis fervore in Dei amo
re exardescere, et omne gaudium existimare, si lucrandis Deo anirnabus
sibi liceret insistere, et in hae Legatione, si qvid adversitatis acoideret,
proposuit patienter tolerare pro Christo.
Lectio III. Unde in qvadam nocte subito in extasi raptus vidit im
mensi luminis claritatem supra solis radios. Ft audivit vocem dicentem:
Vade et annuncia gentibus verbum Dei. Fratri vero venerabili Viem aro,
sibi in socium adjuncto, apud Danos autem, qvibUs jam idem verbum Dei
praedicaverat, loco sui devotissimum patrem, fratrem Gildemarum, fide
et operibus bonis probatum, et in zelo Dei ferventissimum reliqvit.
Lectio II11. Cum gravi itaqve difficultate et in mari et in terra ma
ximis tribulationibus fatigati, et a piratis spoliati, devenerunt ad portum
Sueonum, qvi dicitur B ire hoe, ubi benigne a Rege eorum, qvi Biorn
vocabatur, suscepti sunt. Adepta est itaqve licentia ibi manendi et evange
lium

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.