DE S. ANSCHARIO.
261
1 BREVIARIUM UP SALENS E.
Ad vesperas Responsio. Ansgari dedi.
Hymnus.
Ansgari, Pater optime, errantes nos in devio
Reduc tuo juvamine, servans sub Christi gremio.
Danis et Sueis gratiae donum fidemque prædicas,
Pugil fortis in acie gentes Deo sanctificas,
Notam facis incredulis doctrinam evangelicam,
Lucem ministrans populis, ducis in viam coelicam.
Bonus pastor viriliter gregem pascis dominicum,
Informans qvod veraciter Christum colat magnificum.
Prudens talenta gratiæ, cum lucri magnitudine,
Adducis Regi gloriæ in pacis pulcritudine.
Deo Patri sit gloria, ejusqve soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito, in sempiterno seculo.
Ad Magnificat Antiphona.
Ludouicus Imperator dirigit Ansgarium,
Ut sit Sweis legislator, docens Evangelium,
Coeli spargit ex thesauro veritatis gratiam
Ex doctrinae profert auro fidei constantiam.
Collecta. Exaudi, qvæsumus Domine, preces nostras, qvas in sancti
Confessoris tui atqve Pontificis Ansgarii solennitate deferimus , et ejus,
qvi tibi digne meruit famulari, intercedentibus meritis, ab omnibus nos
absolve peccatis. Per Dominum &c.
Invitatorium.
Summo Regi supernorum jubilemus pariter,
Ejus laudes et Sanctorum psallentes solcnniter.
Psalmus. Venite.
In I. Nocturno Antiphona.
In ætate juventutis crevit cum Ansgario
Decus morum, lux virtutis, Dei benedictio.
Psalmus de uno Confessore et Pontißce.
Antiphona,
Factus frater Monachorum per virtutes floruit,
Ad conventum supernorum se totum disposuit.
Antiphona.
Primo Danis, tandem Sueis fidem Christi praedicat,
Nec formidat, quod hæc sæuis gens se Factis implicat.
Legendam reqvire infra post historiam.
Respons. 1.
Ludouico preces ferunt Legati de Stiecia,
Et doctores sibi qverunt, praedicandi gratia.
Vers. Doctor mitis, Dei vitis, affertur Ansgarius, Prædie.
Respons. II.
Profert verbum vox divina radiando coelitus
Qvod procedat in doctrina et virtute spiritus.
Vers. Praevenisti eum Domine in benedictionibus dulcedinis, &c.
Vers.
tua, qvem
Respons. III.
Tribulatus ex labore Bircham tandem attigit,
Qvem Rex Bero cum honore reverenter colligit.
Deduxisti eum Domine in via tua, et ingressus est in veritate
In
Tom. dl.
66 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.